2
•*§►
prodierunt , satis erit nominare Petrum Zornium, quiadversus Dallaeum vindicias Patrum edidit; Matth. Scri-venerum, qui eandem contra eundem causam egit, PatrumApologia conscripta ; et eruditissimum Guil. Cave, quiClerici et Barbeyracii conatus repressit.
Est omnino , si auctoritatibus locus conceditur , ma-ximus praestantissimorum Theologorum numerus , qui quavoce , qua exemplo eius lectionis vtilitatem commendarunt.Vt nihil de iis dicam , qui nunc quoque supersunt , alteroabhinc saeculo amplius vixit Erasmus , aeternum Germa-niae nostrae non magis , quam orbis , qua humanitate cul-tus est, decus. Is , cum in humanitatis litteris , quatenusveteris Graeciae Latiique monumentorum interpretationecontinentur , imitationeque , summus est ; non minusstudiose tractasse veterum Christianorum monumenta re-peritur ; quorum etiam haud poenitendum numerum adscriptorum Codicum fidem castigavit , castigataque in lu-cem publicam prodire iussit. Quid de Phil. Melanchtonoiam dicam ? quid de Martino Chemnitio ? de Georg. Ca-lixto ? quid de Blondello ? de Claudo ? quid de Hug. Gro-tio , qui primo loco nominandus erat , omnis cum diuinae,tum humanae sapientiae consultissimo ? quorum nemoopera in manus sumsit , vt inspiceret , quin a Patrumlectione bene instructos ad scribendum accessisse animad-verteret.
Age vero , missis auctoritatibus , ipsa iam res suismomentis ponderetur : conemur ex ipsa Theologi vi, pro-fessioneque argumentum ducere. Quid istuc tandem no-
men