Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

a. D. B. V.

icet , hoc quidem tempore , cum de studio veterum

Ecclesiae Doctorum in Academiis frequentando dis-

serere animus est, sumere nobis id , quod hodie exomnibus partibus facile conceditur , esse in eorum monu-mentis plerorumque bene multa ad recte tractandam Theo-logiae scientiam accommodata , studioseque adeo versan-da his vtique , qui eam disciplinam sibi colendam elegerint.Etsi enim superiore aetate fuerunt, qui vt a Pontificiorum,nimis illos scriptores admirantium errore, sibi caverent, nonmodo quicquid magnifice de iis praedicaretur, id temere etpraeter ipsorum meritum iactari arguerent , sed enixe et-iam de iisdem non sine maledicendi quadam libidine de-traherent; quo in genere praeter Dallaeum, et hunc qui-dem alioqui longe eruditissimum Joan. Clerici & Joan.Barbeyracii maxime eminuit cupiditas : non defuerunttamen e doctis hominibus , Patrumque lectione imbutis,qui caussa horum suscepta , non modo , quas maculas eo-rum , quos diximus , inussisset malignitas , de bonorum viro-rum nomine abstergerent, sed in iusta etiam auctoritate apudaequos iudices collocarent. E compluribus , qui in aciem

A

pro-