Druckschrift 
Parentalia : Grundlagen zu einer Geschichte der Bangen
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen
 

4

4k- <H> ^

§. IV.

Ponimus itaque puram non esse orationem , qua di-uini viri ad Nouum Foedus consignandum vsi sunt, sedformulis ex Hebraeorum lingua expressis, saepissime mix-tam. Sed ante omnia definiendum est, qualem in Grae-ca oratione puritatem elegantiamque intelligi, inprimissi Attica dicenda sit, velimus. Quae ea forma est, quamveteres Attici vnice probarent, cuiusque exempla et ve-stigia, in eorum monimentis impressa intuemur. Veteresprimum cum modo probamus, eos omnes hinc relega-mus, qui post demum Magni Alexandri dominatum, sub-lata Atheniensium libertate, vixerunt, quos quippe con-stat, ab illa vera antiquiorum, incorruptaque dicendi ra-tione desciuisse, dum paullatim peregrini aliquid trahe-rent, non solum a Macedonum, sed barbarorum etiam,quos illi armis deuicissent, consuetudine loquendi et mo-ribus. Quantum in eiusmodi colluuie linguae puritatiloci relictum est? Neque numero hoc censeri volumus,qui nunquam Athenis duitatem habuerunt, Graeci licet.Quare ad sententiam infirmandam hanc nemo, Herodotiauctoritate non frustra pugnauerit. Quamuis enim dul-cis scriptor sit, qui suas habeat veneres, quum, Cicero-ne notante, sine vilis salebris quasi sedatus amnis fluat,ipsos etiam Atticos, qui quidem ex prosaicorum genereexstant, aetate vincat; fuit tamen, cum inter GraecosAsiaticos natus eruditusque fuisset, optime dicendi legis,ab Atticis propositae, expers. Ac ne quis admiratus sit,tam arctos a nobis Atticae dictioni limites circumdari;age, eius rei rationem aliquam r,eddamus. Quod nos eoconsilio fecimus, vt quorundam eruditorum studio ob-uiam iremus, qui non contenti, quoslibet naeuos a sacro-

rum