♦Jfc-
3
tiam. Hoc adeo quis non vitro concedat , hac contro-uersia dirimenda , posse aliquem magnum, certae librosSacros interpretandi rationi subsidium comparare ? Quam-quam autem nos ii non sumus, qui ingenio tantum con-fidamus nostro , vt res tam ardua, quam saepe a virissummis frustra tentatam esse scimus, per nos rite sustineripossit : his tamen quasi primitiis velitationique satis, et adgloriam amplum, et vberrimum ad fructum erit, si ve-rae sententiae quaesitum aliquod patrocinium iuisse vide-bitur.
§. III.
Quemadmodum verum nunc quidem nihil moramureos , qui virorum diuinorum orationem plus , quam sinitaequitas, deprimunt, velut barbaram eam traducendo,cum id plerique omnes stomacho , vel simultate quadamcommoti faciant , hostes quippe Religionis Christianaevniuersae : ita nos aequum speramus genus alterum habi-turos esse , quod modum laudando excedere videatur.Hi nempe cum in suae opinionis defensione maxime Sa-crorum librorum Oeoitveuijüjc nitantur , quam firmiter am-plexi verentur , ne illa, aliter de hac caussa pronuntian-do , quocunque id aliquis animo consilioque faciat, ipsiseripiatur; ei ipsorum metui nos mederi, pro virium mo-dulo, patiantur, cognoscant que, quibus, quamque ido-neis de caussis Spiritus S., auctor scripturarum nostra-rum vnicus, elegantiorem stilum rudi, in N. T. concin-nando postposuerit. Quas si viri eruditi, aut semper me-minissent, aut si omnino a quibusdam essent animaduer-sae, controuersiarum rixarumque procul dubio minusfuisset.
A 2
§. IV.