2
«§* -fro -Hjf
genere diuersi pauci , scriptores quidem diuinos sibi aconsuetudinis Hebraicae imitatione minime temperassedecernunt , vt vel eo nomine a veteribus illis ATTICIS ,ISOCRATE, XENOPHONTE, DEMOSTHENE, et si quiad hos scribendi arte quam proxime accedunt, superen-tur , quod illorum cum his comparatione intelligi mo-nent ; ceterum eosdem eodem tempore vindicatum avitiis sermonis eunt , abstergenda omni barbarismorumsoloecismorumque ipsis inuri solita, ignominia.
§. II.
Quod si iam perspicuum est, illud alterum non mi-nus expedire procliue erit , interpretandi rationem af-fici ista diuersitate debere. Pro eo enim, ac quisque for-mam dicendi quampiam vel bene Graecam , vel Hebrai-co idiomati finitimam putat, variam sensus inueniendi ra-tionem et viam insistat, necesse est : et quidem, si prius,optimorum Graeciae auctorum vsum consulet, sin he-braismum redolere vox vel fpdmt; visa fuerit, tum vero ,si mens sana erit, iam non eosdem fontes persequetur,sed protinus operam dabit, vt sibi apud animum formamHebraicam subiiciat, ex qua Graeca, quam prae manibushabet , expressa ad verbum est, quantumque illam vale-re, idoneis adiumentis, didicerit, tantum se intelligere deGraeca putabit. Vnde interpretationis diuersitas , quan-ta oriri debeat, apparet. Si ipsorum etiam interpretumcommentarios adeamus, eos valde inter se dissidere , hancmaxime ob caussam, cernere licet, quod quam de N. T.dictionis origine genereque sententiam quisque imbiberit,ea ipsi fere interpretandi lex summa sit, ad quam, cum iu-dicium de sensus veritate referat, tum explicandi soller-tiam.