calorem regionis cordis, subinde autem desiderari haecsymptomata certa.
Quae si desunt symptomata, pericarditis digno-sci non potest, nisi methodo exclusiva. Sed etiamhac ratione diagnosin satis certam statuere licet. Tresmorbi imprimis difficilem reddere possunt diagnosinpericarditidis, si symptomata allata certa deficiunt, utintumescentia regionis cordis etc.; hi morbi sunt pleu-ritis, pneumonia et endocarditis. Priores eruere fa-cilius est: nam ubi deficit strepitus adscensionis etdescensionis, dilatatio thoracis, aegophonia et rhon-chi bronchiorum haud mutati manent, nemo pleuriti-dem morbi causam accusabit; ubi abest rhonchus cre-pitans, murmur respiratorium ubique immutatum inve-nitur, sputa pneumoniam significantia deficiunt, nemohanc dignoscit loco pericarditidis. Multo difficiliusautem est endocarditidem discernere a pericarditide,nec fieri id potest, nisi strepitu folliculari, syncope,minore dolore et majori turbatione circuitus sangui-nis, quae cognoscitur faciei livido colore, et tumori-bus oedematosis. Caeterum error in therapiam nul-lum fere exserit damnum, majus vero in prognosin.
Quibus expositis equidem censeo, diagnosin peri-carditidis nec difficiliorem, nec magis ambiguam esse,quum unius cujusque alius morbi, si medicus peritusest methodi auscultandi et percutiendi.
CAUSAE MORBI.
Fastidio ac taedio sane corripitur, qui libros evol-vit, ut inde comperiat causas morborum; tot enimhac de re conscripta sunt, tanta rerum nomine »cau-