47
nervum phrenicum (I). Inventa quoque sunt signavulnerum pericardii cicatrice munitorum.
MORBI HISTORIA.
Arminius Ilille, Berolinensis, puer novem anno-rum, parentibus et germanis valetudine florentibusgaudet. Superatis nonnullis infantiae morbis, interquos parentes nominant rubeolas, scarlatinam et per-tussim, eadem, qua germani, gavisus est valetudineusque ad annum vitae sextum, quo graviori tentaba-tur morbo. Incepit hic morbus frigore, horripilatio-nes insequente aestu; accesserunt languor et convul-siones membrorum, quas post aliquot dies secuta estparalysis artuum inferiorum aeque ac superiorum.
Pauca haec ex parentibus magno negotio com-peri, per quantum temporis talis conditio puerum te-nuerit, nesciunt; tandem ad Nosocomium Caritatis de-latus est et ex eo inde tempore nil referre possuntparentes, quam superfusiones frigidas creberrimas in-stitutas esse; puer ipse hujus morbi immemor est;tres quatuorve menses eum perstitisse, parentes pu-tant (?)
Viribus exhaustis rediit puer ad parentes, ma-cilentus et hebes, priorem habitum et vires non re-cuperavit, antea robustissimus, tunc infirmissimusinter germanos tristis versabatur. Remansit exmorbo dolor trahens et debilitas extremitatum, in-crescens iniquo anni tempore et agre humido; paulo
(1) Sclioenlein, Pathol. u. Therap. T. I, j>. 141. 188T.