Druckschrift 
De pericarditide
Entstehung
Seite
38
Einzelbild herunterladen
 

38

sae morbi« allatarum est multitudo, ut vix aliquid su-persit, quod autoribus causam morbi gravissimi nonpraebuerit. Eodem modo de causis pericarditidis plu-rima conscripta sunt et unusquisque novas potius de-tegere studet causas, quam ut traditas allatis ob-servationibus aut refellat, aut confirmet.

Pauca tantum afferam, quae in tanta opinionumcaterva et discordia mentione dignissima videntur.

Jam.Galenus narrat ex permagno virium mo-limine oriri inflammationem cordis et mnltos indeperiisse gladiatores ( 1 ) 5 multis postea hoc probatumest, et videmus complures opifices, quorum negotiummagnam virium contentionem requirit, laborare peri-carditide. Saltando, currendo, altos montes con-scendendo multi causam suppeditari referunt; exan-thematibus incaute repulsis, hydrargyri abusu cau-sam praedisponentem constitui, alii contendunt ( 2 );scarlatina ac rubeolae saepius metastasin in pericar-dium facere arguuntur, nec minus variolae (3). Vul-nera aut plagae pectoris saepius causam occasiona-lem dederunt (4). Alii morbi saepissime afferunt prae-dispositionem ad pericarditidem, imprimis morbi or-

(1) Opp. Edit. Chartier. tom. VII. pag. 481.

(2) Kreysig 1. c. 136. Lotiis 1. c 293.

(3) Tanclion, Edinb. Journal of inedical Science. Juli 1826.Fontani Observat. Pec. I. N. 5.

Laenn.ec 1. c. vol. II. p.

Andral fils, mem, de la soc. cVemult. T. IX. p. 405.

(4) Corvisart, essai sur les raaladies et les lesions org. ducoeur. 1811. p. 17.

Hop e p. 108.

Bonetus, Sepulchret. T. I. p. 682.