41
nit, oritur pericarditidis, ita ut certum commerciuminter pericarditidem et rheumatismum articularemesse videatur (I).
Loquitur hac de re Becker(2) in adnotationi-bus ad Hopii librum, et haec fere affert: symptomaconstans et certum rheumatismi acuti pulsus est fre-quentissimus. Morbus ipse requirere videtur majoremmotum sanguinis indeque immodicam cordis vim. Inunoquoque rheumatismo acuto igitur cor excitatum,irritatum, indeque magis irritabile est. Quare mem-brana id cingens serosa, si inter infaustum decur-sum rheumatismi opus est metastasi, hunc imprimisrecipit (3).
Frequentissimam causam pericarditidis refrigera-tionem esse, quid mirum, quum fere semper morbimembranarum serosarum sequantur turbatam functio-nem et cutis et tunicarum mucosarum, quae primumcorripiuntur refrigeratione.
ANATOMIA PATHOLOGICA PERICARDITIDIS.
Quum tam saepe in defunctis pericardium mor-bis commutatum inveniatur, quid mirum jam ex longotempore in libris de anatoinia pathologica conscriptisobservationes plurimas mutationum pericardii, quas
(1) Hoje 1. c. 108.
(2) 1. c. i». 115.
Blem. de la socie'te me'dicale <l’e'iimlalion de Paris. X. IX.
1». 383
(3) Cf. Heyfelder, Studien im Gebiete der Heilwissenscliaft.1. Ud. 1838. Uelier Pericarditis rheumatica p. 208—221.
Nasse, llandhuch der speciellen Tlxerapie. 2. Bd. IsteAbtlieilung p. 211—231. Ueber lUieumalismus.