Druckschrift 
Jo. Baptistae Guglielmini De diurno terrae motu experimentis physico-mathematicis confirmato opusculus
Entstehung
Seite
29
Einzelbild herunterladen
 

2 9

duceretur de C a in C i diagonalem rectanguliF C E i ; sed velocitate Cl cum C i concurren-te , propelletur per arcum curvae C e diagona-lem videlicet parallelogrammi i C le , quam con-cipies iam exaratam. Ex ipsa porro figurae inspe-ctione patet plus satis } corpus per atmosphaeramruens in curvam deinceps latiorem quam in spa-tio vacuo iter suum fore inflexurum . Hac via,ut & ea) quam in sequenti paragrapho insistam,notas quoque difficultates effugi, quibus obno-xia est praedicti Geometrae virium ob fluidi re-sistentiam compositio. Hisce autem praelaudatusvir omnino acquievit.

6. Non id vero sic omnibus persuasum fuit;alii enim alia reposuerunt: hi autem in duaspartes divisi sunt; fuerunt enim qui responsio-ni meae vitio dederint virium , quam facio, de-compositionem : reliqui vero , ut me ore meoiudicarent, ea protulerunt } quae opusculo meominus caute consignaveram . Obiectio prima hucomnis contrahitur, ut resolutarum virium hori-zontalis CF nusquam diurno atmosphaerae motuiaequalis sit praeter locum m. Ut difficultas haecprimum diluatur, libenter dabo velocitatum ho-rizontalium labentis corporis, atque rotantis ae-ris differentiam calculis subducendam fuisse. E»ito itaque C a velocitas quam decomposui in Fig. iv.

duas