Druckschrift 
Jo. Baptistae Guglielmini De diurno terrae motu experimentis physico-mathematicis confirmato opusculus
Entstehung
Seite
3
Einzelbild herunterladen
 

3

PRAEFATIO.

x.lNJon infitiabor equidem nonnulla linguarumgenera universi orbis nationibus ex optimarum ar-tium studiis, scriptisquc innotuisse: ii vero, iu-dicio meo, falluntur, qui, ut Gallos aemulenturjquae ad istarum disciplinarum scientiam pertineantopera , vernaculis committunt linguis; perindequasi suam per se quisque in totum mundum ma-nifestam iri confidat, vel nihil saltem vereatur ,ne res ipsae late diffundi prohibeantur; quod sa-ne utrumque in vitio ponendum est. Haec egoanimo perpendens latinis literis satis ubique no-tis opusculum mandavi; quamquam futurum pla-ne cernerem , ut in grammaticorum reprehensio-nes de verborum delectu , atque elegantia incu»rerfim. Verum si de errore , qui ad materiamspectet, accusatus fuero , me defendam, nullumporro unquam'a grammaticis iudicium deformaaccepturus.

2 . Demonstratum iam fuerat, corpus perverticalem lineam sursum iactum, vel deorsumcadens, de normali via deflexurum fuisse, quo-tiescumque tellus circa suum axem volveretur.a 2 Eo