21
magistros vero consuluisse semper gloriabor.
28. Nonnullae subinde quaestiones ortae sunt,circa quas satis habeo modeste quid sentiam a-peruisse. De harum tantum altera veibum mihifaciendum arbitror ( in Art I ) ; quippe haec adopusculi mate;i m propius pertinere videtur. O-pusculum itaque hoc in tres articulos partitussum ; in quorum primo potissima attingo , quaeanno millevimo septingentesimo octogesimo no-no in publicum edidi , eaque clarius aperio: al-ter ea complectitur, quae tum claritatis gratiaerant addenda, quibus ea confero, quae Theo-dorus Bonati opposuit: in tertium denique ex-perimenta conieci, quibus theoriam meam ro-borarem , ratam facerem, atque confirmarem.
29. In longis , & implicatis calculorum semi-tis declinandis totus fui , & tum maxime , cumoperae praetium non haberetur . Mihi nihilominusin eorum animadversiones sentio fore inciden-dum, qui omnis omnino mathematicae doctrinaeexpertes, mathematicos incerta plerumque mo-liri , & inutilia navare autumant: hi scilicet,quod ipsos decet, iudicium ferunt, quibus pro*pterea nulla erit a me responsio. Illud porro sem-per aegre feram , mathematicos, dum etiam prae-ter communem fere aevi nostri scribendi ratio-nem , civium animos ad rectas, innocentesque
b 3 me-