Druckschrift 
Jo. Baptistae Guglielmini De diurno terrae motu experimentis physico-mathematicis confirmato opusculus
Entstehung
Seite
20
Einzelbild herunterladen
 

20

rant ; quare verba sibi ipse a me dari suspi-catus , vel inani epistolico commercio pertu-sus j hoc interrupit , & opusculum typis com-misit , de quo in secundo articulo sexmonem in-stituam .

27. Theodori Bonati opusculum Bononiae ap-paruit postridie quam novis tentaminibus in aper-to posuisse videbar , ipsius theoriam paralogismolaborare : problema quoque , de quo supra men-tionem habui, ad felicem exitum pervenerat .Cum itaque eos , qui Thedoro Bonati suffraga-bantur j urgerem , posceremque qui fieret ut ex-perimentorum j calculorumque par exitus non es-set , fuit tum denique qui huiusmodi discriminisindicium dederit: quare illico ego demonstratio-nem ( Art.II. Paragr. 21. ) , qoae praedicti pro-blematis corollarium est, itemque aliorum , quaein Authoribus observare licet, notam feci . Haecporro ut primum prodiit de paralogismo ipsa ac-cusata est, utpote quae astronomicarum observa-tionum fundamentum destrueret , ac ea praeser-tim in dubium revocaret, quae de locorum , a-strorumque latitudinibus rata iam sunt, atquesancita; inanis sane timor, qui brevi evanuit;& eos tum postea gavisus sum laborum meorumprosequutores habuisse , atque vestigiis meis in-sistentes , quos adversarios offendisse piguisset,

ma-