Druckschrift 
Jo. Baptistae Guglielmini De diurno terrae motu experimentis physico-mathematicis confirmato opusculus
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen
 

esset) a praefixis in cerae plano limitibus fossa-rum distantias emetiri, foveamque pro tentami-ne unoquoque , adiecta cera, obturatam planoaequare .

2t. Prima haec nox erat, qua sequens an'nus initium duxerat, & publica spectacula po-pulo redire iubebantur , quibus civitas accurrensturrem nostram frequens praeteribat . Quapro-pter cum primus globus a vibrationibus abstinuis-set , iamque prope esset ut filum combureremus,ecce currus in via praetergressus turrem succus-sit , & globus vibrationibus commotus est iner-mi oculo conspiciendis; quod ipsum & hac no-cte , & aliis in posterum saepe saepius accidit,ut multum propterea temporis in experiundo tri-verimus . Attamen ab hora tertia ad quintam,curruum frequentia imminuta , tres globos peri-culo dedimus, quos singulos ad planum a no-stro secundum pleno ictu offendisse animadver-timus . Descendimus ergo , & quem liberum perhuiusmodi planum corporibus lapsum aperuera-mus , illum tabulis obstructum comperuimus ;quam observationem, dum ascendebamus, prae-termisisse penituit, sed sero ; hac enim de caus-sa , & quia validus de oriente ventus eruperat,illa nobis nox incassum consumpta est .

22. Ab hora noctis tertia usque ad sextam,

tum