i4
turris praesto esse videbatur; de qua scilicet c 5 *'rientalem corporum aberrationem expectabamtantam , quantam ne contrarius quidem excen-tricitatis massarum effectus elisisset. Turrem ita-que alacris iterum adivi: sed quae praeter opinio-nem meam obvenerint fideliter prosequamur.
20. Cum diurno civitatis strepitu , & cul-mum concursu , turris interdiu perpetuo contre-mat j nocturnarum horarum silentio negotiumnostrum committere, & commendare, remquein plurimam , & tardam quandoque noctem tra-ducere coacti sumus. Interea autem dum no-cturnis ventorum praeliis ab opere deterrebar ,cylindrum ex chalybe , ut levior esset, mihicomparavi, cujus diameter duas pollicis lineassuperabat, iliumque canale, suisque circulis in-structum ad cuprei cylindri similitudinem in tur-re cdnstitui , ut avulsae laminae munere funge-retur . Atque ut primum pax ventis indicta est,& moram rumpere fas fuit, turrem ego, & Se-nator Alamanus Isolani, vir de patria nostra ,aeque ac de studiis optime meritus , conscendi-mus , manentibus ad imum Alfonso Bonfioli Re-gnantis Pii Papae Sexti Praelato domestico , viro& literarum , & physicarum rerum scientia orna-tissimo ; atque Petronio Colliva , iuvene in ma-thematicis disciplinis spectatissimo, quorum mu-
nus