8
suri deinde quo loco consistendum } quove cor-pora ante lapsum essent suspendenda.
9. Duos postea inter fornices parallelos,quibus testudo ipsa fulcitur , trabs horizontali-ter collocata est , iisque affixa : huic lapides im-posuimus ad testudinis usque summitatem } cui suf-figebantur , quos inter & trabem lamina cupreahorizontalis constringebatur, quae satis se pro-mens rimam ferebat perexili verticali filo traii-ciendam : supra laminam uncus manebat: to-tumque opus calce conglutinatum fuit 3 atqueduratum .
10. Globos interim plumbeos, quorum dia-meter par erat pedis pollici , bene tornatos jperpolitosque curaveram conficiendos: iis trans-versum vulnus infligebatur, quod 5 cute paulu-lum elevata , filum in nodum desinens caperet:nodo subinde introducto } reconditoque , cute-que rursum depressa , vulnus sic sanabatur , utfilum recta e centro prodiisse videretur , ictus-que vestigium nullum appareret in superficie.Filo hoc serico , vel lineo , aut metallico perlaminae rimam traiecto, & huius extremitati in-nixo t uncus ad plures vices circumdatus globumad alteram pollicis lineam infra laminam penden-tem firmiter sustinebat. Globo deniqne quiescen-te j filum supra laminam cremabamus flamma .
11.