Druckschrift 
Jo. Baptistae Guglielmini De diurno terrae motu experimentis physico-mathematicis confirmato opusculus
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

7

7- Non me tamen ab opere terruit diffi-cultas ; atque primum quidem ad Illustrissimos,atque Excelsos Munitionis Praefectos me contu-li rogaturus , ut publica Turris libere mihi adexperiundum pateret; qui pro summo, quo bo-narum artium cultores prosequuntur amore, tur-rem mihi meo etiam commodo muniri ultro de-derunt . Caeterarum tunc rerum gerendarum nar-rationem ad Illustrissimos , atque Excelsos Stu-diorum Praefectos deferendam curavi, illosque ,ut sumptum rebus ipsis necessarium suggererentimpetraturus conveni; nec me fefellit opinio,quippe non eram nescius in veteri .studiorum no-strorum nomine tuendo non ultimam & ipsoscivium laudem reposuisse. Omnis igitur operisin turre suscipiendi facta mihi potestate, con-stitutaque pecunia , rem inchoavi.

8. Cum ad cadentia corpora in imum fun-dum excipienda parum spatii, illudque in alte-ra turris parte daretur ; hinc initium sumendumerat, ut quae sursum via integro, expeditoquecorporum lapsui recludenda foret dignosceremus.Hac perpendiculorum auxilio patefacta , sex cir-citer pedibus a testudine superiori novum tabu-larum planum substructum est, perque huius cen-trum nonnihil pertusum dimisimus perpendicu-lum t probaturi an stratura iter rectum esset, vi-su*