Druckschrift 
Jo. Baptistae Guglielmini De diurno terrae motu experimentis physico-mathematicis confirmato opusculus
Entstehung
Seite
5
Einzelbild herunterladen
 

5

scutum meum propius tangunt , accusantque, triasunt. Horum primum habetur in Folio N um.VII. Efemeridi letterarte di Roma . Anno 1790.,cuius folii exarator theoriae meae basim penitusevertit; negat scilicet, ut verba in pauca con-feram , circulorum concentricorum circa com-munem axem revolutorum velocitates differre;quod sane accusationis genus protulisse sufficiet,ut tamquam falsum refellatur. Alterum viderelicet in Volumine XLI1I. Giornale de Letteratid Italia , in quo Iosephus Gontarelli me repre-hendit , qui argumentis ex telluris figura , atqueex corporum gravitate a polis ad aequatorem de-crescente depromptis , prolatisque ad diurnumterrae motum exigendum , congruentiae tantum-modo momentum tribuerim; ea enim apud se,aiebat , vim obtinere demonstrationis: Rectequidem , neque enim id mihi cum ipso non con-venit; at quid tum postea? non enim argumen-ta haec sunt eiusmodi, quae in systemate tycho*niano cadere , si quidem velis, & explicari nonpossint. Alia deinde proponit non contemnen-da sane, quae tamen silentio praeteribo, cumex praesenti opusculo satis per se quisque intel»ligere valeat quid foret reponendum . Theodo-rus denique Bonati Mathematicus Ferrariensis do-cumentum tertium in medium attulit; sed de hoca 4

in-