4
Eo igitur de diurno terrae motu disputatio per*venerat , ut experimento solvenda videretur :quamquam , quod multis placuit 5 & nonnulli e-tiam tentare ausi sunt, non erat istiusmodi lispericulosis, incertisque tormentis bellicis diri-menda ; quandoquidem ratione longe tutiori, fe-licique successu , de corporum ab altissimis tur-ribus j tholisque lapsu experimentum capere po-tuissent .
3. Id ita esse ostendi, & palam feci opu-sculo , quod Romae in lucem edidi labente an-no millesimo septingentesimo octogesimo nono;quod quidem experimento ipso munitum iam cumsic fuit desideratum, ut Roma ego sequenti an-no in patriam reversus me totum ad id munusconvertere non haesitaverim.
4. Praestat autem , antequam longius ab-eam , opusculum illud ab obiectis vindicare . E-tenirn ab aliquibus in primis redargutus sum ,quasi in id studuerim , ut ea pro novis habe-rentur , quae iamdiu in aperto erant: verum qui-bus freti argumentis id dictitaverint , latet pror-sus ; neque enim quod proponebam tentamennovum non erat; & si quid notum cadebat inopusculum , quod tamen novitatem posset praese ferre, illud unde collegissem omni cura ad-notabam. Quae vero publica monumenta opu-