Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
146
Einzelbild herunterladen
 

146

liberam et immunem 11011 futurum. Rem detuli ad Senatum Acadcmicum. Conclusumunanimi consensu, per Notarium significandum Consiliariis, conscntire Academiam incollationem, siquidem omnes sine discrimine, Commendator aedis Teutonicae, Consiliarii etquicunque alii civitatis incolae conferre velint: quod si vero quisquam lünc se velit ex-cipere, Academiam pristinam etiam libertatem allegare et a contributione immunem seprofiteri. Id per Notarium Consiliariis relatum fuit, qui tum temporis necessitatem hocefflagitare responderunt: sed ab eo nemo fuit, qui contributionem haue exigeret.

Undecimo vero Apriüs nomine Reverendissimi et Illustrissimi Principis ac Dni. Dil.Wilhelmi Hassiae Landgravii etc. Dni. nostri clementissimi et Commissarii Raphaelis vonder Rabenaiv Secretarius Taurellus indieavit: quum Rlustrissimus et clemcntissimus nosterPrinceps Mauritius milite praesidiario civitatem ad tempus velit esse munitam, in eumusum duas mensas officialium esse instruendas. Ac quia in hoc milite sustentandoRlustrissimi eius Celsitudo nolit quenquam esse immunem, eam dari optionem corporiAcademico, an maüt milites in aedes suas reeipere, an vero 36 Imperialibus in singulosnienses ad officiales sustentandos hoc onus redimere. Durior quidem visa conditio Senatuinostro, nihilominus in liunc modum caussam definivit: petendam esse moderationem, quodpauciores simus quam vulgo iudicetur. Admissa moderatio, ut 32 Imperiales numerentur.Sed nova difficultas hinc oborta, quod Assessores summi dicasterii (quos, uti olim, itaFol.240.b. nunc quoque Academiae in contributionibus ab | universa provincia contribui solitis se ad-iungere voluit Princeps) immunes ab hac contributione esse vellent et pluribus Academiaemembris milites in aedibus suis relinquerentur. Hinc cum exigeretur pecunia, non nisi iisgravaminibus sublatis nos soluturos responsum. Et cum Reverendissimus et IllustrissimusPrinceps interea hinc proficisceretur, hoc tempore exaetio ea intermissa fuit. Mense veroDecembri rediit ad nos Arcularius, qui commeatui praefuerat, exigens contributionem, inquam consenseramus. Respondit Senatus Academicus, non se negare Solutionen!, dummodosubtrahatur certa proportione pars eorum, qui vel contribuere nolint vel milites in aedibushabuerint. Quod responsum scripto exhibitum fuit Burchardo Hoffmanno, Praetoricivitatis, et Arculario: ac ab eo tempore nulla a quoquam eius contributionis conferendaefacta est mentio.

Consultatio alia quoque fuit habita, libertati Academicae conservandae necessaria.Cum enim magna cerevisiae penuria incideret, multi coacti sunt, ut prospicerent reifamiliaris necessitati, domi suae cerevisiam coquere. Quod quia videbatur esse coniunctumcum diminutione eius contributionis, quae vini et cerevisiae nomine (communiter vocantSAantfffeuer) Illustrissimo solet pendi, coeperunt ab Academicis collectores eius contri-butionem exigere. Unde res venit in consilium. Iudicavit Senatus Academicus, professoresactu docentes et rude donatos, praeeeptores paedagogicos, oeconomum, provisorem seucollectorem redituum et notarium merito hac in parte iisdem frui privilegiis, quibusFol.241 a. gaudent in vino eniendo et sine ullo tributo bibendo, | vigore privilegiorum ab ipsa Aca-demiae fundatione concessorum et ab Illustrissimo nostro Principe de novo clementer con-firmatorum. Aliam vero esse caeterorum niembrorum conditionem, quibus ut eandem