145
raonetae genere, unde mali omnis principium natum erat*). Verum in hac confusione plebs,cui res erat cum studiosis et Academia, compendium factura facile patiebatur sibi nutnerariiustum rerum pretium, et plus aequo etiam exigebat, cum alborum numero inhians albos,quorum tempore levioris monetae in contractibus usus fuerat, grandiori moneta et albisiusti pretii sibi compensari vellet: contra vero, quando Academiae quod debebat numerandumerat, solutionem recusabat, nisi pro cuiusque fere arbitrio acceptaretur. Quae res praeterlites cum studiosis agitatas non exiguam difficultatem nobis peperit in reditibus et ratio-nibus Academicis, collectoribus etiam redituum nostrorum frumentum leviori monetadistrahentibus, nec tarnen iusto tempore, cum aliquis adhuc eius usus esset, eam oeconomonumerantibus. Inde res nostra oeconomica dubia valde et incerta reddita fuit, et nonleve damnum passa est Academia, Academico Senatu frustra saepius deliberante, quodhuic malo esset consilium. Nec res componi poterat, nisi transactio qualis qualis, Aca-demiae tarnen gravior, suscepta fuisset. Quod eam ob caussam huc inserere volui, ut siquando posteritas indices nostrarum rationum et redituum (Registra vulgo appellant) in-spexerit, et non omnia sibi plane respondere animadverterit, ex ea contusione, cuius similemquidem apud Aventinum et in historiis Gallicis apud Thuanum, sed parem, ut arbitror,non legimus, natam esse difficultatem cognoscat.
Fol.239.b. Rumores etiam bellici gravissimam cladem Academiae intulerunt. Cum enim nontantum minae liinc inde spargerentur de Ilassia invadenda, sed et adversarum partiumexercitus iam in vicinia nostra morarentur, iam etiam transitum facerent, partim metusterrebat parentes, quominus ad Academiam liberos mitterent, partim etiam viae ob militeshinc inde transeuntes minus tutae vix aditum et accessum ad nos exteris permittebant.
Cum vero ad muniendam et defendendam urbem praesidium Illustrissimus et clemen-tissimus noster Princeps in civitate collocaret, et superiori anno auctis ob imminenspericulum praesidiariis militibus, multitudini cives sufficere non viderentur, voluit Illustris-simi eius Celsitudo omnes civitatis incolas sine discrimine Academicos pariter et Consiliariosoneris partem in se recipere, tantum collegia et aedes publicas lectionibus publicis etiuventutis institutioni dicatas ab hoc onere excipiebat. Inde cum maxima praesidii parsdimitteretur, equitum vero cohors succederet, iique vel e publico essent alendi, vel singulisprivatim essent alimenta subministranda ab iis quibuscum habitarent, tolerabilius Con-siliariis visa est conditio, si publice alerentur. Ac quia civitatis aerarium sumptibusferendis impar esse videbatur, iudicabant Consiliarii contributionem imponendam essecivibus, e qua sumptus huic usui necessarii peterentur. Ne vero onus civium tantumhumeris incumberet, mihi in Cancellariam vocato significarunt, aequum sibi videri, ut
Fol.240.a. Academia | quoque contribuat: quod si enim privatim sint alendi equites, eam ab hoc onere
*) De rebus Ulis nummariis et de edictis Mauritii Lcindgravii ad eas pertinentibus cf. imprimisHess. Landesordnungen I, p. 492 sq. 613 sqq. (Hildebrand) Beiträge z. Gesch. der Preise und desTagelohns in Hessen, in Jahrb. f. Nationalökon. XIX (1872), p. 145 sqq. De universis per totamGermaniam illo tempore difficultatibus nummariis egit Opel in Sybel histor. Zeitschrift XVI, p. 213 sqq.
19