Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
142
Einzelbild herunterladen
 

142

Lauenburgicus sal, acetum, candelas et lectos sibi subministrari desiderabat; quod onuscum cives recusarent et nec ferre possent, Professores et caeteri Academiae iurisdictionisubiecti id in se receperunt. Lectos autem suppeditarunt viduae quaedam, Academiae membra.

Novi Professores.

In Professorum numerum hoc anno coaptati [sie] sunt Ioannes Moltherus MedicinaeDoctor et Christianus Sturmius, et ille quidem in locum D. Henrici Petraei Medici p. m.20. Iunii suffectus est, hic vero Doctori Rodolpho Goclenio Mathematum Professori p. m.24. Iulii successit.

Promotiones.

Antonius Matthaeus I. U. D. et Institutionum Imper. Professor Ordinarius idemquetum temporis Rector die 6. Sept. septem viros doctissimos Dn. Bertramum Seile SusatensemWestphalum, Dn. Ioannem Bogerum Brackensem Westphalum, Dn. Casparum BudaeumLippiensem Westphalum, Dn. Tlieodorum Hoepingium Susatensem Wesphalum, Dn. GeorgiumTurcken Hannoveranum Saxonem, Dn. Henricum Calcovium Cassellanum Hessum et Dn.Ioannem Curdesium Magdeburgensem Saxonem iuris utriusque civilis et canonici Doctorespublice, more consueto, reniinciavit.

Fol.235.b. Dn. M. Ioannes Combachius S. S. Theologiae Licentiatus et Logicae Professor die16. Augusti Philosophiae Magistros renunciavit iuvenes tredeeim. Promotionis actus typisexcusus extat.

Aedilitas.

Pars muri, quo urbs prope portam Franciscanam cingitur, sub aedibus Academicispublicis ad portam sitis, hoc anno collapsa est, quo lapsu damnum aliquod vicinis M.Reinhardi Abeli p. m. aedibus illatum. Petierunt haeredes a Senatu civico, ut murumrestauraret, ne plus inde damni aedes suae caperent. Renuit Senatus, et refectionis onusin Academiam translatum voluit, quod aedium Academicarum, quae isto loco muro im-positae essent, vitio ruina contigisset. Cognitio istius rei, cum inter Professores et Senatumconvenire non posset, a Consiliariis Principis demandata tandem fuit aedili PrincipisBeniamino Bramero et murariis nonnullis: hi iudicarunt, stillicidium aedium Academicarumper rimas muri ineuria aedilis Academici non obturatas ea parte, qua sub dicta domo demuro in hortos et urbem prospicitur, ad inferiorem usque muri partem a multis annispenetrasse, unde ruinam tandem sequi necesse fuerit, onus itaque refectionis non Senatui,sed Academiae, cuius culpa damnum datum esset, ineumbere.

Funer a.

Diem obierunt hoc anno et honorifice Academia comitante sepulti sunt:

Paulus Cellarius Medicinae Doctor et Professor. Obiit 11. Ianuarii, hora quintavespertina. Sepultus 14. eod. hora secunda.

Rodolphus Goclenius Medicinae Doctor et Mathematum Professor. Obiit 2. Martiihora 2. matutina, anno aetatis suae 49. Sepultus est 4. Martii hora 12.