Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
130
Einzelbild herunterladen
 

130

habere authorem, ipsumque Corpus iuris revera esse, quod a Christo zfjg ädixiag xalzov ev tw z 6 tc ( ü dyCia ßJsXvypcczog appellatione indigitetur.

Fol.224.b. 22. eiusdem mensis in plenum Senatum Academ. denuo voeantur, an | forte amiciset fidelibus admonitionibus loco relicto in se ipsos tandem descenderent et graviter hac inparte a se peccatuni fuisse agnoscerent. Verum isti pie ac salutariter monita non solum-modo rident salse, sed et Homagius, ut Corpori ac Senatui Academico amarulentiusilluderet, absque pallio, in habitu Morionis comparet, quod isto, ex DEI instinctu et iussu,se uti diceret, ut sapientes huius mundi confunderet. Ne quid vero interim in nobisdesiderari aut requiri pateremur ofticii, re deliberata plenius cum Consiliariis Illustrissiminostri Principis, assumptis ex illorum ordine, 23. mensis huius, summo Dicasterii Praeside,praenobili viro IOHANNE a LINSING, et Amplissimo Vicecancellario D. Iacobo Iungmanno,in Consistorium Ecclesiasticum adscendimus, an forsan eorum, qui summi nostri Magistratuset Principis in Dicasterio locum tuerentur et vices, praesentiam et conspectum reveriti admoderationem aliquam animi revocari possent, ut de interrogatis modeste responderent.Ubi illi iam visiones suas et somnia nobis occinunt et crepant nescio quas etiam reve-lationes divinitus sibi factas de Academiae pariter et urbis huius excidio ante ipsum etiamPaschatis festum nobis imminente; mox alii ex alio nostri ordinis convicium faciunt, adeout (qua erat extrema impudentia) Homagius nonnullis etiam ex nostris verbera et vimintentaret, in eum usum aliquoties clavam exposcens aut fustem. Ut ergo Professores abinsultu illorum et impetu petulanti tuti essent in posterum, constitutis certis vigilibus,primo quidem attinentur domi quisque suae, postea vero, cum studiosi iuxta ac cives, reinovitate moti, magno numero accurrerent, quos duo isti maleferiati adversus magistratumconcitare non verebantur, ne extimesci tumultus posset aut seditio, in aulam adducti, in

Fol.225.a. custodia a conspectu hominum aliquanto rcmotiore diligentius asservantur, | excussis intereaet pervestigatis recolis [sie i. q. reculis] ac libris eorum, e quibus alii manifeste erant magici,veluti cui titulus Arbathel*), quem sua manu scripserat Homagius, alii vero in vulgus etiamprohibiti et detestandi, ut libri Weigeliani, et eiusdem prorsus census plures alii, quos (spretisscriptis nostrarum Ecclesiarum et confessionibus publicis orthodoxis) ipsi tantopere com-mendärant et laudarant aliis, et e quibus perniciosissimas de omnibus fidei articulis feresuxerant opiniones, quae non manifeste tantum impiae sunt et haeretieae, sed et in Deumhorrendum in modum contumeliosae ac blaspheinae. Ecquis autem porro ad rescriptumet mandatum Illustrissimi nostri Principis etc. procedendi modus cum ipsis institutus fuerit,et quo cum fruetu, loquentur Acta subsequentis Rectoratus.

*) Arbathel prima manus scripsit; supra scriptum ya. Librum Arbatel de magia veterum primusAgrippa ab Nettesheim in operibus suis latine edidit. De Weigelio et Weigelianis cf. praeter aliosOpel, Valentin Weigel. Ein Beitrag zur Literatur- und Oulturgeschichte Deutschlands im 17. Jahr-hundert. Leipzig 1864, qui quae de hac causa Homagiana p. 298 sqq. tradit, desumpsit ex accurataeius enarratione, quam ex actis exhibuit Hochhuth in Niedneri Zeitschrift f. d. histor. Theol. XXXII(1862), p. 86 sqq. Carminibus Homagii, quorum titulos ajfert, addendus est libellus qui inscribitur:Fiscella strenarum hortensium, symbolicarum et poeticarum, quas viris aliquot Hassiae primatibus ...mittebant ipse Phoebus novemque Musae, interpr. Phil. Henr. Homagio. Cassellis. 1614.