129
Ne quid ergo adversi aut calamitatis e diuturniore extimesci posset Anarchia,FERDINANDUS Secundus Imperator Romanus 18. Augusti Francofurti eligitur et 30.Fol.223.b. eiusdem coronatur, cum Anno 1618. 1. Iulii Presburgi ante Rex Ungariae et Anno 1617Rex BOHEMI.ZE renunciatus esset, ea tarnen (ut vulgo perhibent) conditione ac lege, ut, ubiab Imperatoris MATTHLE obitu et morte privilegia confirmarit, tum demum regnare inciperet.
4. Iunii. Spectatissimus et honoratissimus Senatoriae dignitatis atque ordinis virPHILIPPUS BUSCHLER anno aetatis 64. obit: postquam publica civitatis munia, annis20 amplius, feliciter administrasset. Cui iusta funebria 6. Iunii peregimus.
Quarto Decembris. Decus virginitatis vere nobile lugemus, sublata a nobis permortem nobilissima virgine Kunigunda a Dornberg *), quae non tantum antiqua admodumgeneris prosapia et stemmate orta erat, patre nimirum praenobili Philippo a Dornberg*),matre vero Anna Berlepschia etc., sed et a castitatis virgineae flore per omnem vitam ad63. annum (qui vitam terminabat) intemerato et inconcusso servato celebrabatur. Cuiussepulturae atque exequiis honorifice prosequendis 30. Decembris indicitur.
II. Turbae a studiosis excitatae.
Kam mense Iunio, Paulus Zeltius Morsensis Hassus tribus diversis vicibus alium exalio ad monomachiae duellum lacessit, et violata, quam Rectori dederat, fide in suam am-plius hospitam insurgit eamque indignis modis tractat et cruentat. Quibus de causis,communi Consilii Academici decreto, ex Academia liac et oppido ad sexennium relegatuspublico programmate declaratur.
14. Novembris. Bernhardus Henneman Susat. Westphalus vixdum in matriculamFol.224.a. (quam vocamus) Academicam receptus, | ob nocturnarum grassationum et provocationumpetulantiam ex eadem rursus deletur et e nostra Republica eiectus publice significatur.
III. TUMULTUS, quibus ocium nostrum literarium et Reipublicae huius tran-quillitatem non leviter obturbarunt, qui in officio constituti publico morum et disciplinaeMagistri audire debebant.
Loquor autem de PHILIPPO HOMAGIO et M. GEORGIO ZIMMERMANNO, illoquidem primae, hoc vero quartae classium Praeceptoribus Paedagogicis. Qui, cum clan-culum aliquot e discipulis suis classicis nonnullosque alios, quibus familiarius usi fuerant,studiosos publicos pravis et manifeste impiis, de DEO aliisque fidei articulis privatis suisimbuissent opinionibus, ut iam amplius testarentur apertius etiam ipso opere, displiceresibi omnem nostram, ut et illam a profanis authoribus instituendae iuventutis rationemPaedagngicam, 18. Decembris in suos ipsorum libros saevire incipiunt, Cicerone, Terentio,Virgilio etc. lexicisque latinis pariter et graecis cultro discissis manuque discerptis et inplateas publicas de fenestra proiectis. Eoque nomine a Dno. Paedagogeiarcha suo reprehensinon modo proterve respondendo sese ipsi opponunt, sed et 20. eiusdem in ConsistoriumAcademicum accersiti ne ipsum quidem Senatum Academicum aut Rectorem suum ampliusagnoscere cupiunt magistratum, improbe calumniantes, tarn instituendi rationem Academicamomnem et Paedagogicam, quam ipsius etiam Magistratus Academici ordinationem Diabolum
*) Ab alia manu supra scriptum est: Dernbach.
17