85
Urbe ipsa ex museis suis et in plateis exonerabant bombardas, saepius etiam intempestanocte. Ut itaque priora mandata Principalia de non gestandis exonerandisque sclopetis, deheluationibus et compotationibus enormibus aliisque denuo renovarentür, ab IllustrissimoJFol .l7l .b. nostro Principe submisse contendebat | Academia: cui petitioni ipsius Celsitudo clementerannuit. In eum finem itaque Cässellis missum est extremo Iunii Mandatum severum typisexcusum, quod statim a magistratu politico sub campanae signo publice promulgatum etportis templi ac Urbis affixum est; postea etiam a Rectore cum Consilii publici pro-grammate ad valvas templi Studiosis insinuatum ac in Legum recitatione ex Cathedracommendatum fuit: Id quod ut singulis semestribus a Rectore imposterum fieret, praedictimandati Principalis clausula finalis expresse volebat.
Annus hic illustris quoque fuit aliquot promotionibus publicis: X. Februarii renun-ciatus est D. Medicus Christophorus Glückradt Instrepolitanus Borussus, perorante et in-signia rite conferente Henrico Petraeo Med. D. et professore Anatomico ordinario.
XXIII. Iunii Doctoratus in utroque iure gradum reportarunt Caspar MenningusBremensis, Henricus Petraeus Wulffenbüttanus, diribitore ad id officium designato IolianneGöddaeo I. U. D. et Professore ordinario.
XIV Iulii XX lectissimis et doctis Iuvenibus Baccalaureatus et Magisterii Philosophicititulos et insignia contulit Iohannes Combachius Physices Professor Ordinarius.
Caetera ad finem usque totius huius anni, ubi nempe Augyae stabulum aliquantoexactius purgari coepit, fuerunt admodum tranquilla et pacata omnia: licet ex turbulentioriauspicio ab initio vix placidissimum finem ominari vel suspicari poteramus. Sic igiturFol.l72.a. Tu Aeterne DEUS, IEHOVA noster, omnibus bonis | consiliis adesse et praeesse soles, utSemper ubi minime speramus, felicem tarnen sortiantur progressum et exitum. Tu im-posterum fac et effice ut quicquid mali malignus meditatur mundus id solius tuae bonitatisiuvamine dissipetur, nosque tibi gratissima holocausta afferre possimus. Tibi laus et gloriain sempiterna saecula: VENI IHESU! ETIAM VENI, NEC T ARD ARE! Consignatumpridie Calend. Ianuarii, Anno MDCXIV.
Iohan. Hartmannus D. mpp.
Ultima Decembris sub vesperam accesserunt hi duo.
Iohannes Iüngst Sigenensis Nassövicus \ gi Decembris>
Philippus Mansius Burbacensis Nassovius j
Fol.l72.b.vac.
(1615.)
Fol.l73.a. ANNO A CHRISTO NA|TO, SERVATORE NO|STRO, M.DCXV, | Ipsis CalendisIanuariis, communibus Dn. Professorum suffragiis et votis, in Consistorio Academ. electus,et in frequenti omnium ordinum panegyri pro more renunciatus solenniter est AcademiaeMarpurgensis Rector, M. Theodorus Vietor, Graecae linguae Professor p. et Paedago-gearcha: cum nimirum ab anno Christi MDXDV. Professionem Graecam excoluisset annos