84
II
I[-
I
Septembri consilii publici suffragio restitutionem adepti sunt. Parem restitutionem FranciscusFol.l70.b. Christoph. Oberg, similiter | ad monomachiam superiori anno tractus et relegatus, a Senatutandem impetravit eodem mense.
Eandem gratiam redintegrationis experti sunt Conradus Niebecker Lemgoviensis, etIohannes Bartholomaeus Römerus Dillensis Palatinus, superioribus annis relegati: quorumille cum in Academia Heidelbergensi studia Iuris absolvisset, ac privilegiis et honoribusDoctoralibus dignus habitus fuisset, monitu promotorum suorum prius hanc ipsam resti-tutionem scriptis literis submisse rogavit: hic vero etiam Principali intercessione Illusti'issiminostri Principis usus, mense Iunio.
Mense Martio pie in Christo defuncta est Treisae ad Lumbdam nobilis ac virtuosamatrona AGNES nata de Wayblingen, olim Strenui ac nobilissimi viri Caspari Schutzbars,cognomento Milchling, Consiliarii Hassiaci et munitionis Gissensis Capitanei, relicta vidua.Publicato autem testamento, ea ipsa affectu plane pio in memoriam sui, quam immortalemsibi apud Academiam fieri voluit, Communitati, quam vocant, in hac Academia ante paucosannos institutae legavit CCCCC florenos Francofurtensis monetae, quorum videlicet annuicensus communibus reditibus istius Communionis ad alendos Studiosos pauperes deincepsaccenserentur. Eam vero postea summarn ipsius haeres unica Nobilis matrona Agnes,Strenui ac Nobilissimi viri, Domini lusti Burekhardi Raw in Holtzhausen Uxor, permaritum suum Communitatis Eisco numerari curavit.
Illustres ac Generosi Domini ERASMUS et CASPARUS de Stharemberg, LiberiFol,17l.a. Barones Austriaci, Domini in Wildperg, Riedeg et Lobenstein, Fratres, | posteaquamtriennium integrum et amplius in hac Academia studiorum gratia perseverassent, ac maiornatu superiori anno Rectoratum magna cum laude gessisset, hinc discessuri immortale crgaAcademiam amoris et observantiae suae testimonium post se relinquere voluerunt. Exceptosenim omnes et singulos lauto et opiparo convivio Professores honorarunt non tantum,sed insuper Stationes Professorum in summo templo tegumentis exornarunt honorificis:Rectoris quidem holoserico nigro pensili cum insignibus gentilitiis acu artificiose pictis,caeterorum vero professorum subsellia panno Londinensi nigro amiciri curarunt. Ne veroAcademia hanc lllustrium Dominorum Baronum promptam bene merendi voluntatem minusgrato sustinuisse videretur animo, vicissim eos paulo ante abitum convivio honorario ex-cepit, ac Dominum ERASMUM Theatro Orbis terrarum Abrahami Orteiii, ex BibliothecaAcademica desumpto, sed elegantius serico rubro auroque noviter compacto libro, praefixoeleganti Carmine Propemptico, typis excuso, quod bonae Scevae gratia nomine Academiaefecerat Hermannus Kirchnerus, Coronatus Poeta Caesareus, antiquitatis et oratoriaeFacultatis Professor incomparabilis, in sui monimentum et charisterion perpetuumdonavit: Dominum CASPARUM vero aliis duobus libellis, qui apparatum et pompamnuptialem cum annexis hastiludiis Ducis Wirtembergici in aes incisa continebant, animoprorsus memori ornavit.
Ab initio huius anni, ut et antea saepius nonnulli feroculi licentius sclopetis in agroMarpurgensi grassabantur, feras et aviculos in lacubus et lucis consectantes: imo in
i
? 1
Ii