Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
76
Einzelbild herunterladen
 

76

breui inde discessurura, itineris sui Italici et Gallici causa, adiret, iussus, a Prorectore,cautione interposita, veniam impetravit abeundi Spiram, ita tarnen, ut ad diem 16. a dieabitus sui rediret ac se iudicio Universitatis sisteret. Quod cum Antonio Fuhrlohn ipsemetper internuncios indicasset, vacuus omni cura abiit. A meridie autem Fuhrlohn ipsumvna cum fratre Henrico secutus est Francofurtum. Ubi in diversorio bis Zitwitzen hifratres aggressi sunt, et aliquot vulnera ei inflixerunt. Redeuntibus autem fratribus Fuhr-lohn ingens tumultus a Studiosis excitatus est, quem aliter vix sedare potuit Prorector,quin missis pedellis et vigilibus in eos inquireret et deprehensos carceri mancipare se vellediceret. Uli autem fuga sibi noctu consuluerunt. Citatus itaque Antonius Fuhrlohn adFol.l63.a. se, si posset, purgandum, quod contra datam fidem clam Rectore hinc | abiisset et per-secutus Zitwitzen vulnerasset. Si quidem hic locus esset a quo, et hactenus fundaretur iuris-dictio. Postea autem apparuit Fuhrlohn non esse in matriculam receptum, ut postea suo locoet tempore in anno sequenti, in quem exitus huius mali sese extendit, procul dubio dicetur.

Porro XXIIII. Mensis Augusti Reverendissimus et illustrissimus generosissimusqueprinceps ac Dn. Dn. Otto postulatus Administrator Herosfeldensis, Landtgravius Hassiac etc.illustrissimi nostri principis ac Dn. Dn. Mauritii Hassiae Landtgravii etc. lilius primo-genitus, nuptias Cassellis celebravit, cum illustrissima et generosissima Dn. Dn. CatharinaUrsula primogenita illustrissimi et potentissimi principis ac Dn. Dn. Georgii FridericiMarchionis Badensis et Hochbergensis, Landtgravii Susenbergensis, Domini in Röteln etBaden Söeiler etc., principe egregia et decora. Ad quas nuptias invitabatur quoque Academia,quae per Rectorem novis nuptis illustrissimis argenteum auro coopertum gutturnium cumconveniente polubro inaurato submisse congratulans offerri curavit.

Annus hic etiam celebris fuit quinque promotionibus solennioribus. Nam IX. Februariilohannes Hartmannus Medicinae Doctor et professor Ordinarius sex insigniter doctos viros,Matthaeum Vechnerum Fraustadiensem Silesium, Eliam Leschium Guranum Silesium,M. Georgium et M. Iohannem fratrem Moltheros Grunbergenses Hassos, Thomam Hoff-mannum Glogoviensem et Iohannem Keilium Uratislaviensem Medicinae Doctores renunciavit.

In Iurisprudentia VIII. Iulii Dn. Christophorus Deichmannus D. tres, ncmpe IohannemFol.l63.b. Luening Hadterum Saxonem, Arnoldum S5on | Sotiavt Bremensem et Henricum Koch Pader-bornensem I. U. Doctores proclamavit. Rursum XXV. Octobris Iohannem Pfreundt Ham-monensem Westphalum Iuris utriusque Doctorem Dn. Antonius Matthaeus D. creauit.

Theologiae quoque Doctor XVIII. Novembris a Dn. Iohanne Molthero TheologiaeDoctore et professore creatus est M. lohannes Crocius Lasphaeo-Witgensteinianus.

Sed et philosophi ultima Iunii octo eleganter doctos Adolescentes artium et philo-sophiae Magistros fecerunt.

Atque ita in omnibus et singulis Facultatibus hoc anno promotiones habitae sunt.Faxit Deus, ut salus Academiae huius sit perpetua, ac magis magisque floreat, multosque eius-modi viros claros quotidie producat, qui Deo, Ecclesiae, Reipublicae inservire, saluti humanaeadeoque omnibus ac singulis praeesse et prodesse possint, ac Dei gloriam amplificent etc.

lohann. Goeddaeus D. sss.