75
Inscripti sunt quadraginta Septem,Fol.lßi.a. Iohannes Wilhelmus a Rhe Lichensis.Balthasar a Rhe Lichensis.
Wennemarus ab Hoeten Westph.Rabanus ab Hoeten Westph.
quos:
Georgius Arnoldus a Segen Westph.
Theodoricus a Segen Westph.
Bartholdus Straube Sultzensis, Publicus, Fol.i61.bordinem claudit.
Status Academiae sub hac illustri gubernatione satis felix et faustus fuit. Rectoripsemet multa negotia inter studiosos audivit, transegit et executus est. ingenio praestanset aninio magnus, doctrina ingenuarum artium ac diseiplinarum praeclare ornatus. Etsivero tranquilla et paeata omnia, non tarnen defuerunt, qui pacem publicam nonnihil ausisunt turbare. Nain Iustus Rennerus Saxenhusanus Waldeccus VI. Ianuarii circa mediumnoctis clamorem iniuriosum et petulantissimum ad aedes M. Danielis Angelocratoris |Fol.l62.a. Archidiaconi, excitavit, non prorsum a blasphemis quibusdam vacuum. Quam ob causamX. Ianuarii e carcere relegatus est.
Petrus Buschlerus Marpurgensis mense Februario propter fornicationem carcere addies circiter sedecim castigatus est. Decreta quidem erat poena pecuniaria triginta flore-norum. Pater eius autem maluit, filium in corpore poenam luere, ut metu poenae gra-vioris in pösterum ab eiusmodi peccato abstineat.
Relegati quoque sunt XIIII. Novembris Franciscus Christopherus Obergk Beilfel-f diensis, Philippus Sigismundus Ulrici Verdensis, et Iohannes Henricus Turmer Herosfeldensis:
illi duo priores quidem, quod contra legem ad Monomachiam extra portam provocassent:hic vero, quod contumax emansit, nec se purgavit de eo, quod Cassellanos et Greben-steinenses pueros misere tractaverat, eisque pecuniam extorserat ad helluandum. Verumcum Philippus Sigismundus Ulrici culpam deprecaretur, ac se non provocantem, sed pro-vocatuin fuisse, qui lubenter, si per ipsum stetisset, ab hac pugna se temperasset,demonstrasset, et vitae insuper suae bono uteretur testimonio, penultima Decembris huiusanni omnium suti'ragio restitutus est.
Ultimum vitae suae diem in hisce terris clausit amplissimus Vir Dn. HermannusLersnerus Iuris Doctor, Antecessor et olim Cancellarii vices in hac Academia gerens, nonhic in patria sua, in qua vitam hanc terrestrem finire optaverat, sed in Lengsfeldt19. Novembr. qui D. Elisabethae sacer est. Sepultus autem est Herosfeldiae in temploparochiali.
Circa festum D. Martini rixae et periculosae contentiones subortae sunt inter TesseniumFol.l62.b. Zitwitz et Antonium Fuhrlohn arte et calliditate | Iacobi Wifferdings hominis malitiosi etrixosi. Qua lite pendente, cum Tessenius Zitwitz callide evocatum Anthonium Fuhrlohnprope collegium philosophicum telo invasisset, relegatione dignus iudicari poterat. Sedcum ad probationem innocentiae minime apparentis provocasset, et utrique parti suae in-tentionis probatio iniuneta et uterque de non otfendendo per se vel alium data dextrapromiserunt. Dum iam testes audire Prorector ineiperet, Zitwitz ostensis tum paternis,tum cognati sui cuiusdam, qui Spirae erat, literis, quibus ut ibi cognatum hunc suum,