Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

rude donatis, utrique fassi sunt, rem ita esse actam, et quidem utroque principe Dn.Wilhelmo et Dn. Ludouico, fratribus, Hassiae Landtgraviis etc. praesentibus. Placuititaque ut exactio illius iurisiurandi amplius non impediretur. Iussit ergo Rector, ut inAulam ad horam tertiam pomeridianam vocarentur omnia Academiae membra, exceptisProfessoribus et Studiosis, quique coelibes essent, ut iuramentum fidelitatis Principinostro praestarent. Praesente autem Rectore eoque observante, an omnes adessent, necne, ac ne quid promittendum exigeretur, quod Scholae eiusque autoritati et libertatinocere posset, formula iuramenti, brevi praemissa praefatione, praelecta est, Dn. D.

Henrico Leuchtero, Superattendenti, M. Iohanni Fabro, Diacono, M. Cunrado Theodorico,Subdiacono, M. Staudio, pastori in Baurbach, quatuor praeceptoribus paedagogicis uxoratiset coemeterianis, Notario Academiae Cunrado Scharffio, Paulo Egenolpho Typographo,D. Hartmanno Reineck, D. Christiano Pinciero, M. Reinhardo Hamero, M. Bartt, IustoOrthio, collectori redituum, N. Unckel praeposito, Iohanni bon ©adjfen, bibliopolae,Iohanni Magiro, et si qui alii fuere. Concionatores suae promissioni permiserunt, h. e.stipulata tantum manu, loco iuramenti, promittebant, se ea observaturos, ac iussividebant caeteros porrecta manu iurare. Quo praestito iuramento, iniungebatur illis, utFol.93.b. Rectori et Senatui Academico in omnibus honestis et licitis | obtemperarent: nam et eoipsos etiam remitti per iusiurandum iam praestitum. Promittebantur illis etiam omneslibertates et immunitates Academiae, quamdiu se dignos gerant atque obtemperenthonestis ordinationibus Uniuersitatis. Formula vero fere eadem erat cum illo, quod soleta Professoribus praestari, nisi quod pro voce profession substituebatur SBeruff bunb 9(mptt,alio loco omittebatur vox professoribus, et in fine addebatur, aucf) Güucf) gegen bie SSniberfitetmitt gefmljrMjem geljorfamb bunb efjererpietung erjaigen etc.

Academia interim II. Februarii, a meridie hora tertia per Hermannum NigidiumRhetorem et Syndicum Illustrissimo Principi, Domino, patrono et inspectori suo, Dn.MAURITIO HASSIAE LANDGRAVIO etc. eiusque coniugi Illustrissimae Dn. IULIANAEComitissae in Nassau Catzenellenpogen etc. gratulabatur de nova accessione et imperio,ac in primis, quod avita maiorum haec sedes illorum Cels. cessisset, oblatisqueaureis poculis duobus, se suaque protectioni ipsorum Celsit. committebat, ac pri-vilegiorum confirmationem ab Illustrissimo principe petebat. Illustrissimus prineeps ipseperquam elegantissima et gravissima oratione respondebat, simulque promittebat omnemgratiam, favorem et privilegiorum non tantum confirmationem, sed etiam amplificationem.Ac paulo post, nempe VII. eiusdem mensis in Signum suae clementiae et favoris singularisFol.94.a. illustrissimus Prineeps donavit Academiae Bibliothecam instruetissimam, quam relliqueratComes Dietzensis captivus in Ziegenhain, 700, ut dicitur, florenis emptam. Collegiaetiam omnia, omnesque domos et aedificia Academiae una cum Illustrissima ConiugeXV. eiusdem mensis Februarii visitavit, ac de plerisque reparandis restaurandisquedeliberandum esse censuit.

Etsi viuo Illustrissimo piae memoriae Principe ac Domino Dn. Philippo HassiaeLandtgravio etc. fundatore huius Academiae liberalissimo collectae per ipsum Rectorem