Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
5
Einzelbild herunterladen
 

5

Hoc anno disciplinae paedagogicae commissi sunt, et a Dn. Paedagogiarcha M.Theodoro Vietore Graecarum literarum professore adducti et nominati.

Inscripti sunt sexaginta duo, inter quos:

Fol.91.a. Conradus a Dalwig.

Iohannes Wilhelmus a Dalwig.

Martinus Hartman Argentinensis.

Iohannes Eiger a Melum Francofurtensis.

Fol.9l.b. Zacharias a Bidenfeldt.

Georgius ab Urffa.

Wilhelmus Reinhardus ab Urffa.

Fol.92.a. Iohannes Goeddaeus j Marpurgenses Rectoris tibi

Iohannes Henricus Goeddaeus j a patre inscripti.

Iacobus Matthaeus, D. Philippi Matthaei filius, Marpurg.

Anno igitur superiore cum electi ex pacto hereditario, eoque iurato, arbitri XIIII.Novembr. inter Illustrissimos Hassiae principes etc. pronunciassent, eos ut heredes institutosex 1. fin. C. de Edict. D. Hadr. toll, in possessionem realem immittendos esse, exceptainter caetera Academiae inspectione et administratione, ut quae vacans non esset, ac locoexecutionis Advocati et Consiliarii Cassellani divisionem partisque assignationem peti-vissent, XXIX. Ianuarii huius anni hi ipsi electi iuris arbitri tandem Illustrissimo Principiac Domino, Dn. MAURITIO HASSIAE Landtgravio etc. expresse et nominatim partemsuam assignaverunt, sub qua Marpurgum quoque cum suis pertinentiis continebatur.

Fol.92.b. Ideoque XXX. Ianuarii et sequentibus diebus iuramentum fidelitatis, quod homagiumvulgo vocant, a civibus omnibusque assignatae partis incolis exactum est. Ut idemquoque praestarent omnia membra Academica, exceptis professoribus (professores enimanno MDXCIII. et quando ad professionem admissi iuraverant) aequum rati suntConsiliarii Illustrissimi principis: eamque ob causam, ignorante Rectore, per scribamCancellarii illos omnes, qui protectione et iure Academiae nobiscum utuntur fruuntur,sub initium noctis, ut sequenti die, nempe Ivalendis Februarii hora octava in aula adiurandum se sisterent, convocari curaverunt. Re intellecta et cum Du. Professoribus diumultumque deliberata, egit Rector cum Dn. Consiliariis, ut hoc negotium usque adprincipis adventum differrcnt, neque permitterent, eos cum diversae conditionis hominibuseommisceri: quod et factum est.

At IUI. Februarii in aulam vocato Rectori amplissimus vir, Dn. D. IohannesAndrechtus Vice-Cancellarius Principum ostendit protocollum, quod factum fuit AnnoMDLXVII Mense Maio super actu exacti iuramenti fidelitatis. In quo aperte scriptumerat manu Adami Weingarten, olim Secretarii, quod in Aula maiore (ut vocant) paritercum Dn. Professoribus, paucissimis immutatis, iurassent reliqua etiam Universitatismembra, et expresse nominabantur D. Iohannes Heintzenbergerus, postea Cancellarius,et D. Philippus Pistorius Niddanus etc. Quod cum Rector indicasset Dn. Hermanno!

Fol.93.a. Lersnero ICto et Vice-Cancellario Academiae, nec non D. Petro Nigidio Ethico, nunc

1*