162
collata sunt: promotore Olarissimo ac Consultissimo viro, Dn. Philippe Mathaeo, I. U. I).et Professore celeberrimo designato: sed cum is admodum adversa valetudine detineretur,eius vices Celeberrimus et Excellentissimus I. C. Dn. Iohannes Goeddaeus lubens volensquepraestitit, ab eoque quatuor praelibati praestantissimi viri Docturae titulo exornati sunt.
Hoc anno d. XXII. Maii Illustrissimus ac Potentissimus Princeps ac Dominus, Dn.Mauritius Hassiae Landgravius etc. Dominus et Mecoenas noster clementissimus secundasnuptias cum Generosissima, pietate, religione» literisque humanioribus probe exculta,Dn. Iuliana, Illustris ac Generosi Comitis Dn. Iohannis Comitis Nassovici filia, Dillen-bergae cum mnximo omnium bonorum applausu celebrat.
Fol.81.a. Deductio novae nuptae in domum tiebat IUI. Iunii. Eo enim ipso die Dillenbergacum Illustrissimo suo rnarito Dn. Mauritio discedens, eleganti splendidoque comitatucincta Marpurgum venit: Postero vero die a Rectore nomine Academiae Oratione Latinahumiliter excepta iuxta gratulationem poculo inaurato donatur. VI. Iunii discedit Marpurgo,et VIII. Casseliis inore maiorum domum intrat. Cumque poculum illud aureuin, quo eaab Academia excipiebatur, tum temporis in promptu non esset, demum in NundinisFrancofurtensibus autumnalibus illud comparatum Casscllas a Rectore missum est; proquo sane mtinere Heroina praestantissima eleganti stylo et litera manu propria exarataLatina epistola Rectori et Academiae gratias egit: quam Epistolam in perpetuam reimemoriam Rector in Archivis asservari iussit.
Eodem mense ab Illustrissimis nostris Principibus rude donatur optimus senex etbene de bac schola meritus, Dn. Petrus Nigidius, I. U. D. et Ethices professor eximius:eique in Professione Etliica succedit celeberrimus philosopluis Dn. M. Rodolphus GocleniusLogices Professor Ordinarius.
XXVIII. Maii clarissimus vir, Dn. Hermannus Kirchnerus I. U. D. Poeta CoronatusCaesareus, iussu Illustrissimorum Principum dqsignatur Professor Poeseos et HistoriarumOrdinarius, isque M. loban. Ferinario beatae memoriae substituitur.
XXVIII. Iunii habita est in facultate philosophica Promotio XXV Baccalaureorum:quibus insignia rite contulit Clarissimus Dn. Hermannus Kirchnerus, Poeseos etHistoriarum Professor.
Calendis Iulii instituta est recitatio Leguni Academicarum, quam Rector, prae-missa oratiuneula de vitiis hodie in coetu scholastico grassantibus, additaque graviFol.81 .b. commonefactione, publice | per Nomenclatorem Academicum absolvit.
XVIII. Iulii Clarissimus ac Consultissimus vir, Dn. Philippus Mathaeus, I. U. D.Pandectarum Professor eximius, cum per aliquot menses Hydrope gravissime deeubuisset,neque post multas variasque adhibitas medicationes ulla spes vitae superesset, Deo itavolente, in magno Scholae universae luctu, vitam cum morte commutavit.
Calend. Septembris cooptatus est in numerum Professorum Clarissimus Dn. GodofredusAntonii I. U. D. eximius, isque successit Dn. D. loh. Goeddaeo, cum huic paulo antePandectarum Professio demandata fuisset.