Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
161
Einzelbild herunterladen
 

161

Fol.78.b. Hoc anno disciplinae paedagogicae commissi sunt et a Domino PaedagogiarchaM. Theodoro Vietore Graecarum literarum professore adducti et nominati

Inscripti sunt septuaginta sex, inter quos:

Eberhardus a Rhe Lichensis. Conradus Vietor Aquisgranensis. Fol.79.a.

Antonius Frey Eslingensis. Iohannes Blumius Stadensis.

Casparus Fridericus Cocceus Stadensis. Erasmus a Bennigsen Bendelheimensis.

Iohannes Adolpbus Cocceus Stadensis. Balthasar Henckelius Iutrebocensis. Fol.79.b.

Iohannes Fridericus Cocceus Stadensis. Beniaminus Calcus Lignizensis.

Fol.80.a. Cum hactenus saepius, imo iterum atque iterum a nonnullis recens huc venientibusStudiosis factitatum esset, ut illi per plures annos hic sine omni nominis sui apudRectorem editione commorarentur, neque alteri etiam Magistratui Politico sese subiicerent,ex instituto Rectoris placuit Senatui Academico Studiosos ea de re publico programmatemonere; novitiis vero singulis imposterum nomina sua apud Rectorem professis schedulastypis excusas sigilloque Academiae minori munitas tradere; quibus nempe testatum fieret,ipsos in Album Studiosorum receptos Privilegiis Academicis dignos visos esse. Id quodimposterum Senatus Academicus Decreto ea de re facto perpetuum esse voluit. Schedasautem in hunc vel similem modum exarari placuit: Itectore Academiae MarpurgensisN. N. receptus est in numerum Studiosorum, qui coelestis doctrinae optimarumqueartium addiscendarum gratia hic aliquandiu commorantur, N. N. Id quod haec SchedaAcademiae sigillo munita testatur et confirmat. Dabatur Marpurgi Anno Christi 1603.

Mense N. Die Nro.

XXI. d. Martii ex voluntate Illustrissimorum Principum Clarissimus Vir DominusTheodorus Vietor Graecarum literarum Professor publicus Domino M. Iohanni FerinarioPaedagogiarchae superiori anno extincto substituitur, eique cura et inspectio Paedagogii,praesentibus omnibus omnium Facultatum Professoribus, Praeceptoribus Classicis, et totaplebe Scholastica, a Rectore habita oratiuncula in Collegio I. C. demandatur, quametiam ille publice facta gratiarum actione in se recepit.

Cum porro aliquoties hactenus non sine Privilegiorum Academicorum incommodo

Fol.80.b. usu venisset, ut. in conflictibus | Studiosorum et Civium arma vel casu vel vi utrimqueextorta dissimiliter Magistratibus cederent, Studiosis nempe Civium arma Rectori, Civibusvero illorum arma Praetori otferentibus, pactus est VI. Aprilis Rector cum Praetoreliuius urbis, ut ubicunque tandem imposterum haec ita fierent, unusquisque Magistratusablata arma retineret liac tarnen conditione, ut Rector civium arma Praetori, et vicissimPraetor Studiosorum spolia Rectori nitro sine omni tergiversatione mitteret. De quosane inter Rectorem et Praetorem ita convenit, et pactum hoc integre deinceps obser-vari coepit.

Die VII. Aprilis in quatuor eruditione praestantes viros Georgium WagnerumAllendorffensem: Nicolauni ab Ottera Oppenheimensem: Hermannum ScharffeniumMarpurgensem: et Georgium Kirchhofium Misnicum insignia Doctoralia in utroque Iure