144
pridie D. Iacobi ad biennium ex oppido et Academia pariter secundum Academiae legeset statuta relegandum et exterminandum esse decreverat, idque ipsum decretum posteradie proclamate publice affixo, prout moris est, denunciaverat. Cum autem proprincepsabesset, Rector praetori urbis per Academiae ministrum publicum hoc omne significavitatque eundem insuper requisivit, provideret, ut haec relegatio facta executioni mandaretur.Ut enim id fieret, hactenus observatum fuerat, eamque ob causam Rector praetoremurgebat ipsumque officii sui commonefaciebat, cum videret moram trahi. Interim praetorcum quaestore re communicata Senatus Academici postulatum ad Illustrissimum principem,qui tum temporis erat cum Electore Moguntino, reiicit, aperte dicens, se ea de causa]
Fol.64.b. iam ad Celsitudinem ipsius scripsisse: quo cognito protinus etiam Senatus Academicustabellarium ablegat. Reverso principe in urbem omnis adhibetur diligentia, ut decretumAcademicum atque id subsecuta relegatio executioni mandetur, sed frustra. Nam prae-dictus Winnebergerus iussu principis carceri urbis includitur: tandem praeter spem etexpectationem Senatus Academici post quindenam dimittitur viginti florenis aerarioIllustrissimi principis illatis mulctatus et in numerum civium urbis receptus. Quam remSenatus Academicus tulit aegerrime: et quamvis essent qui existimarent Celsitudinemipsius ea de re esse interpellandam, nonnulli etiam censerent eam ad Illustrissimumprincipem Mauritium Hessiae Landgravium etc. non esse dissimulandam, omnibus tarnencircumstantiis accurate perpensis placuit tandem omnibus media sententia existimantiumprotestatione huic rei consuli posse, ne, si forte alterutrum illorum vel utrumque fieret,gfaviora ex eo incommoda sequerentur, quae tum quidem dicta sunt, sed in hunc locumnon referenda. Ita protestatio coram Notario et testibus in solenni Senatus Academiciconventu interposita est, quae in instrumentum redacta cum ceteris huius negocii ActisAcademiae Syndico ad reponendum in Archivo tradita est, unde huius controversiaeplenior cognitio haberi potest.
Senatus etiam urbis novam quaestionem movit mense Novembri de pecunia ea,quam vocant ©olbnteugellt, etiam ab Academiae membris extra professores solvenda. Sedita Senatui responsum est, ut obmutuerit: ac proinde hac in re Academiae ipsiusquemembris in Universum omnibus sua libertas custodita est.
Ausi sunt praeterea quaestor et praetor urbis a viduis D. Nicolai Vigelii et D.Henrici Hunoldi mulctas exigere, eo quod ante aedes suas plateas non expurgassent.Verum Rector utrique viduae mandavit, ne vel obolum quaestori aut praetori solverent, cumtarnen peccassent, Rector utramque mulctavit quaestore et praetore prorsus tacentibusnec quidquam amplius moventibus.
Quatuor hoc anno promotiones sive actus promotionum fuerunt habiti, duo Doctorumet unus Baccalaureorum.
Fol.65 a. Prior fuit Doctorum iuris, | Dn. Henrici Berenhards Cattohombergensis et Dn. GeorgiiTerellii Laubacensis Solmeii, Consiliarii Stolbergensis: et unius Doctoris medicinaeDn. Rudolphi Goclenii iunioris Rudolphi nostri filii. Insignia Doctoralia in illos contulitipse Academiae Rector, in hunc vir clarissimus et doctissimus Dn. Paulus Cellarius