Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
143
Einzelbild herunterladen
 

143

Cum etiam in commodanda rheda Academica abusus nimius animadverteretur, visumest Dominis professoribus, ne ea posthac cuiquam alii quam professori, idque habita priusRectoris licentia, commodaretur.

Ne vero etiam memoria excideret Calendarum Iuliarum, quae superioribus annisinaugurando Rectori novo fuere solennes, voluerunt Domini professores inauguratione illacollata in Calendas Ianuarias, ut Calendae Iuliae posthac singulis annis essent feriatae,iisdemque matutinis horis praelegerentur publice Academiae leges et statuta, quo factoRector Dominos professores ipsum domum suam deducentes convivio exciperet, oma vini,ut vocant, ad sublevationem sumtuum ex publico Academiae aerario in id collato.

Placuit etiam Dominis professoribus, ut posthac quilibet Rector in ipsa officii etmagistratus sui depositione omnia acta eius anni Academiae Syndico traderet nec quid-quam de illis etiam minimis secum retineret, ut ea, si ita ferret necessitas, ex Archivo,ubi a Syndico diligenter recondi debent, in promtu haberi possent.

Clarissimus vir Dn. Henricus Ellenberger Hombergensis Hessus Medicinae Doctorinsignis ex mandato illustrissimorum principum XXIX. Aprilis cooptatus est in numerumordinariorum professorum Medicinae eodemque die iuramentum professorium consuctumpraestitit.

Stuprum a Martino Miltenbergero Hammelburgensi commissum quinquaginta,commissum ab Adriano von Wulffen triginta florenis mulctatum et mulcta Academiaeaerario illata est.

Fol.64.a. Mense Martio cum Franciscus Heinzenberger Wetzflariensis nocte praecedentediem XII. ebrius et temulentus lapidibus et lignis excussisset fenestras hypocausti, in quotum temporis hospitium suum habebat Doctor Iustus Koch, Illustrissimi principis Land-gravii Ludovici Senioris etc. Consiliarius, eaque res ad Celsitudinem eius delata esset,Secretarius Iustus Lösken Rectorem nomine Celsitudinis eius requisivit de praedictoHeinzenbergero incarcerando, quod Celsitudo eius existimaret, hanc Consiliario suoiniuriam illatam ad ipsam quoque pertinere, praesertim quod essent nonnulla, quaesuspicionem facerent eam ex negocio quodam alio originem habuisse; unde etiamIllustrissimus princeps Heinzenbergerum sibi suaeque custodiae tradi voluit, cui reiintercessit Senatus Academicus, ita ut tandem etiam Celsitudo eius isti intercessioniacquiesceret. Cum autem Heinzenbergerus a die XII. Martii usque ad diem II. Aprilisin carcere Academico esset detentus, et ita res Rectoris ferrent, ut necesse haberet hocdie in patriam suam "Wetteras excurrere, ut matri suae, quae annos octoginta natapridie eius diei in Christo pie et placide obdormiverat, iusta faceret, carcere noctueffracto Heinzenbergerus aufugit, unde molestiae quidem Senatui Academico creatae sunt,sed commodis rationibus sine ullo Academiae praeiudicio postea amotae.

Difficilius aliquanto fuit negocium, quod Henricus Winnenbergerus Marpurgensisadolescens dissolutus et desparatus Academiae exhibuit, idque mense Iulio. Hunc cumnec verbis nec carceribus nec mulctis corrigeretur, sed petulantiam petulantiae subindeaccumularet, nec ullum esset nequitiae genus, quod non attigisset, Senatus Academicus

19*