125
Hartmannus Reinigk simul etiam eodem die, peracta festivitate doctorali, publicecelebravit sacrum nuptiale, coniugio sibi iungens viri optimi et prudentissimi, D. PetriGravii, eonsulis et pharmacopolae Marpurgensis, filiam.
Iunii die 15. Rector a Quaestore Marpurgensi nomine Illustrissimi principis LudoviciLandgravii etc. D. nostri clementissimi requisitus est, ut clarässimus D. D. PaulusCellarius, medicinae professor Ordinarius, in ipsius aedibus se sisteret, ac de articulisquibusdam et interrogatus responderet in causa criminali, in qua agebatur de interfectopraetoris ministro, cuius vulneris inspectio ab Illustrissimo principe ipsi demandata fuerat.Etsi igitur in causis criminalibus eiusmodi exemplum hactenus non erat usurpatum,videbaturque authoritati atque privilegiis scholae adversari, si professor Ordinariusevocaretur a Quaestore ac non potius in loco iudicii nostri a Rectore audiretur, tarnenquia res tota erat criminalis Illustrissimi principis, ad quem criminalia immediatepertinent, et Quaestor non ex suo officio, sed ex speciali commissione principis id faciebat,Senatus Academicus censuit evocationi illi obtemperanduin esse.
Fol.46.a. Iunii die 17. Senatus Academiae decreto Ludolphus Ruferius Frisius publicis literisrelegatus est exAcademia, cum et alia deformia legibusque nostris contraria commisisset,et Arresto a nobis detentus ex eo contra datam fidem discessisset, nec a nobis Diplomatenostro publice affixo revocatus in consistorio nostro sistere sese voluisset.
Iunii die 22. primus in pbilosophia gradus, quem Baccalaureorum vocant, decretocollegii philosophici publice attributus est 23 doctis et honestis adolescentibus, peroranteclarissimo D. D. Petro Hermanno Nigidio, Rhetorices ordinario professore.
Eodem etiam mense Iunio perlatum est ad Rectorem, studiosum Engelbertum RadenPaderbornensem Westphalum turpi modo stuprasse ministram hospitis sui, quae etpeperit. A Rectore igitur vocatus, cum delictum confiteretur sine tergiversatione etexcusatione omni, carceremque valde deprecaretur, prius etiam cum stuprata transegisset,poena pecuniaria 30 f., quos solvit Academiae, a Rectore punitus est.
Atque ita finimus DEI beneficio hunc Rectoratum pia svynjju'a, oramusque rursusFol.46.b. toto pectore propitium DEVM, patrem, filium et spiritum | sanctum, ut ipse in posterumquoque sit Rector et gubernator supremus nostrae Academiae, ipse faciat, ut ea etdeinceps sit mater benefica utilissimorum studiorum, sit domicilium frequens honestaeet necessariae doctrinae ac disciplinae, procul ab his campis et tuguriis Hassiacis adeoqueab ipsis Illustrissimis principibus Hassiae, nutritoribus nostris clementissimis, depellatcontagia morborum, depellat gladios vastatores rerumpublicarum, eeclesiarum etscholarum: ipse tribuat, ut pax velut flumen terram et scholam nostram riget, ut in eaanimos nostros praeparemus ad amorem verae scholae et patriae, quae est in coelo, indomo patris Christi et nostri, ubi sunt mansiones multae, paratae quidem credentibuset recte ipsum agnoscentibus ac invocantibus in omni aeternitate. Amen.
Laudetur DEVS.
Iohannes Ferinarius historiarumprofessor et paedagogiarcha mppa.