124
Martii die 19. perlatae sunt ad Academiam querelae de militibus, quorum operainconduxerat Illustrissimus princeps Landgrafius Hassiae Mauritius etc. Dominus nosterclementissinius. Ii in pago Sunglisch involaverant in domum Academiae et a praefectoscholae eo in loco extorserant IC Daleros imperiales: Academia igitur de facto illoretulit ad Illustrissimum principem, qui mox missis militibus aliis severissime mandavit,ut eo et aliis in locis parcerent prorsus bonis pertinentibus ad Academiam. Indicatexemplum principis inclyti erga studia et scholam principe dignam benevolentiam clemen-tissimamque afi'ectionem.
i\>1.44.b. Aprilis die 22. ex Academia relegatus est concordibus dominorum professorum votisHermannus Wertzius Holsatus, quod peremptorie bis ad iudicium et consistorium nostrumad necessariae causae cognitionem publicis nostris literis citatus et evocatus excussitaudacter emanendo legum nostraruin et magistratus sui scholastici imperium, cum quidemet praecedentibus temporibus tribus Rectoribus promisisset, se non discessurum exAcademia, nisi prius Rectori de suo abitu significasset.
Maii die 7. ex catalogo membrorum nostrae Academiae, communi decreto D. pro-fessorum, deletum est nomen M. Pauli Braueri, cum quidem a Daniele Vigelio procuratoreper supplicem epistolam accusatum Illustrissimus princeps Ludovicus Landgrafius, dominusnoster clementissinius, per urbanuin praetorem evocatum in arcem aulicae custodiaeinclusisset, Rectori nihil prius ea de re significante vel Vigelio vel Brauero, qui coniugemVigelii in publica senatus oppidani domo, quae destinata est choreis, colaphis itacaeciderat, facie etiam foede cruentata, ut in terram prolapsa mortua existimaretur.Etsi igitur, si de re tota Vigelius, ut omnino decebat ipsum, ad Academiam retulisset,Fol.45.a. non defuisset illa suo officio, sed secundum aequitatem | litem decidisset et in nocentemanimadvertisset: tarnen quia tarn reali quam verbali iniuria se laesum questus eratprincipi, actionemque visus est instituere criminalem, factum est, ut Senatus Academicuscertis et gravibus de causis censuerit, Brauerum ex catalogo civium nostrorum essedelendum, cum quidem etiam non Academiae sed principi ut causarum procuratoriuratus esset.
Maii die 10. ita mandantibus Illustrissimis priucipibus dominis nostris clementissimisdemandatum est in senatu Academiae clarissimo D. Doctori lodoco Hartmanno extraordinem officium medici professoris. Idem die 13. Maii de clysteribus publice habuitorationem.
Iunii die 4. solennis fuit congressus scholae. Insignia atque ornamenta doctorum inutroque iure consecuti sunt duo praestantissimi et doctissimi viri, M. ßartholdus Schorei,Hirsfeldensis, Illustris et generosi Domini, domini Iohannis senioris, Comitis in Nassaw etc.consiliarius, et D. Hartuiannus Reinigk Niddanus, qui scholasticam iuventutem in privatosuo collegio cum laude iura hic docet, promotore quidem et testimonium doctrinae ipsistribuente clarissimo et consultissimo viro D. D. Philippo Matthaeo, LL. ordinarioFol.45.b. professore, et tum temporis | iuridicae facultatis spectabili Decano. Et vero Doctor