Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
19
Einzelbild herunterladen
 

19

Die uero 29 Martii publice in aede sacra, praesentibus consiliariis principis Ludouici,proceribus scholae multisque aliis honestis uiris, Antonius Dinckermannus in prolytam,ut uocant, iuris a D. Valentino Forstero, Ioannes vero Niger a D. Victorino Schonfeldtin Doctorem medicinae solenni ac consueto more creati sunt.

Circa finem Martii cum Francobergam nunciatum fuisset, Marpurgi pesteni saeviredesiisse, omnibus copia ad pristinam Musaruin sedem conferendi se facta est, et Calend.Aprilis Marpurgi praesentibus plerisque professoribus, qui eo rursus cum suis com-migrarant, calculatio prouentuum omnium bonorum Vniuersitati dedicatorum habita est.

Hoc etiam annotandum censuit rector, quod singulis professoribus FrancobergaMarpurguin redeuntibus loco uiatici 15 floreni numerati fuerunt.

Postquam rector rursus Marpurgum appulerat, ac res suas coinponere studet,

Fol .83.a. praeter omnem expectationem ab illustrissimis principibus Guilhellno et | Ludouico fratribusadferuntur literae, quibus illi iniungitur, ut nomine principis Georgii Hassiae Landgrauii,ipsorum Celsitudinum fratris, Ratisbonam, ubi tunc Imperator Maximiiianus II. comitiaagebat, acceleraret, ibique in Senatu Sacri Romani Imperii fratris uices sustineret. Cuimandato obsecundandum esse duxit, atque die 6. Maii arrepto itinere, 16. praememoratimensis eo uenit, ubi summa qua potuit fidelitate quae iniuncta fuerunt expediuit. Interimautem gubernacula huius Academiae patruo suo uiro clarissimo atque doctissimo, dominoIacobo Lerssenero, iuris utriusque doctori celeberrimo, consistorii Hassiaci assessoriprudentissimo, huius scholae uicecancellario dignissimo commisit.

Appropinquantibus Calend. Iul., cum uicerector more rccepto absentis atque incomitiis degentis rectoris officium resignasset, liberamque potestatem eligendi aliumrectorcm dominis professoribus fecisset, Senatus scholasticus rectori tale non cogitantimagistratum in sequentem annum prorogat.

Fol.83.b.yac.

Fol.84.a. (1576.)

Hermannus Lerssenerus Iuris doctor Hassus, dum huius Academiae magistratum II.gereret, a Calend. Iulii Anni 1576 usque ad Calend. Iul. Anni 1577, hos infra scriptos inalbum studiosorum recepit, quorum nomina haec sunt.

Guilhelmus Scbenck nobilis.

Ioannes Leichthamer.

Ilenricus Ranis Membressensis.

Ioannes Laelius Veteranus.

Balthasar Orthius Veteranus. * Maii ^o. ~ ,) -

Casparus a Fleckenbühel cognominatusde Birgein nobilis.

Ioannes Molitor Wolmariensis.

Wigandus Mogius Veteranus.