IS
Die 14. Octobris anno ete. 75. de voluntate illustrissimorum principum nostrorumEphoria, id est rei stipendiariae cura et administratio M. Danieli Arculario, Theologiaeprofessori, commissa fuit*).
Fol.82.a. Ann0 lo76 -
Ad diem 9. Martii intra 9 et 10 horas antemeridianas clarissimus atque doctissimusvir Henricus Lerssenerus senior, quondam Hassiae Cancellarius summus, sacrarum literarum,uerae pietatis, iuris et virtutis studiosissimus, cum ultra quadraginta annos illustrissimoprincipi ac domino dno. Philippo Hassiae Landgrauio, postea etiain Ludouico filio rerumpotienti, operam suam addixisset, eamque dextre et fideliter praestitisset, et tandem propterintinitos labores diurnos ac nocturnos, domi militiaeque susceptos, uiribus exhaustus, cumper aliquot annos aduersa ualetudine affligeretur, Francobergae, quo ijna cum liberissuis profectus erat, ex hac uita, omnigenis calamitatibus et aerumnis exposita, in caelestempatriam ad aeterna gaudia placidissima morte, in praesentia liberorum, fratrum, sororiset amicorum, eommigrauit: Cui ut aeternus pat'er domini nosti IESV CHRISTI laetamresurrectionem cum sanctis suis largiatur, ex animo ardentibus uotis precor. Funusautem eius postridie illustrisSimi principis Ludouici consiliariis, aulae proceribus, liberissuis, fratribus, sorore, amicis, similiter senatu scholastico, studiosis, et uiris consularibusFranckenbergensibus, una cum magna parte populi comitantibus, ad templum bonorificedelatum, ibidem terrae mandatum fuit. Concionem autem funebrem in ecclesia babuitreuerendus uir M. Casparus Tolden superintendens ecclesiarum ad Lanum: die uero 6 Maii,cum Vniuersitas pristino loco esset restituta, Marpurgi in Collegio Lani clarissi: atquedoctissi: uir D. Bernbardus Copius, Dicasterii Hassiaci assessor dignissi. ac graecaelinguae in hoc Gymnasio professor acutissimus, publicam orationem instituit de eius uita,pietate et uirtute. Quia autem defunctus Semper huius scholae et omnium literatorumsummus fautor extitit, ac eo tempore, quo a principe Philippo fundamenta buius scholaeiacta. fuerunt, celsitudinis ipsius a secretioribus consiliis fuit, et in ea non modo euebenda,Fol.8'2.b. sed etiam uera ac syncera religione, quae per aliquot secula falsis dogmatibus | depra-uata, propaganda suinmum Studium impendit: vt igitur tantorum beneficiorum aliquaesset recordatio, pietatis ergo filius Rector adiecit.
Vicesima tertia Martii pro gradu doctoris consequendo in medicina, praeside D.Victorino Schonfeldt medicinae ac matheseos professore, Ioannes Niger Brunsuicensis depleurisi theses disputandas exbibuit.
Proxima subsequente die Antonius Dinckerman, ut in cum insignia Licentiae in iureciuili licite conferri possent, publice praeside D. Valentino Forstero, iuris professoreordinario, de Renunciationibus respondit.
*) liaec verba ab alia manu in extremo margine addita sunt.