XII
Literarum inter Guilielmum et Ludovicum Landgravios de his decretis commerciumexstat in tabulario publico Hassiaco, quod in arce Marburgensi nunc servatur. Ibidemreperiuntur literae proximo anno scriptae, quibus dux Brunsvicensis Iulius academiamHelmstadinam instituturus de legibus Marburgensibus ut edoceretur a Guilielmo Land-gravio petiit, atque responsa ab eo data, quae quid hic princeps de rebus academicisexpertus senserit, accuratius explicant.
Quarum rerum memoriam redintegratam ne nostra quidem aetate eis, qui in hacipsa academia doctrinae studiis operam dant, nimis iniucundam atque ieiunam videriconfidimus.