Commentatio ad antiquitatis studia pertinens, quae ex usu vulgari ut cum lectionumindice prooemii loco coniungeretur praeparata erat, cum propter varia impedimentaopportuno tempore ad rectum finem adduci non potuisset, ab hac occasione non alienumvidebatur esse, ad argumentum ex historia huius academiae repetendum confugere, quaelibellis academieis saepius materiam praebere solet. Itaque decreta illa LandgraviorumGuilielmi et Ludovici, qui universitatis Marburgensis res post Philippum Magnanimumcommuni opera moderabantur, de rationibus huius scholae emendandis a. 1575 emissa,typis, quod sciamus, nondum descripta, iam in lucem edere placuit, id quod in editioneAnnalium ad hunc annum promisimus. Qua in re alio fönte uti non licuit praeterlibellum in tabulario universitatis servatum, qui excerpta ex antiquioribus universitatisAnnalibus adiunctis nonnullis Principum summorumque magistratuum edictis aliundedesumptis, ipso saeculo sexto decimo, ut videtur, conscripta, continet. Ex ipsis autemAnnalibus ea verba repetenda videntur, quae horum edictorum occasiouem explicant:
Cum vonmiUa antea legibus rede savcita aliqua ex parte iniuria temporum collapsaesse vidcbuvtnr, ad ea restauranda ut univers 'das pristimm suum vii/oren retineret,illustrissimi nostri principes .... ne officio defuisse censerentur, Suarum Celsitudinumconsiliarüs . . . Burchardo a Gram proprincipi Lani, Reinhardo Scheffero ac loanniHemtzenhergcro LL. Doctoribus atque Cancellariis praecipuis, similiter Iacobo LersseneroVicecavcellario et Regnero Sixtino 1. V. D. et Professori iniunxerunt, ut düigenti habitainquisitione quid e re scholae esset constituerent. Quapropter Iii die 13. lulii Anno Chr-1575 in arce Marpurgensi conveniunt, atque omnes omnium ordinum professores ad sevocant et communicato eonsilio priores leges revocant novellasque nonmdlas conscribunt,quae postea a prineipibus fratribus Wilhelmo et Ludovico confirmantur.