Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
75
Einzelbild herunterladen
 

75

et Priuälegiorum oonseruatione suum facere officium, quod plaerique Iuris Studiosialiquamdiu detrectauerant, vlt.ro perrexerint.

Maii XXV. Magister Victorimis Schönfeldt Matheseos Professor respondit PraesideDu. Georgio MaTio Philosophiae ac Medicinae Doetore ac Professore ordinario proreeipiendis insigmbus Doctoralibus in arte Medica propositionibus de Angina ad dispu-tandum propositis.

Maii vltima D. Georgius Marius pronunciauit publice Medicinae Doctorem modonominatum Victorin um oratione copiosa explicans illud Ecclesiastici cap. 38 Honoramedicum etc. Atqui hie Actus celebris fuit, cum propter multorum praestantium virorumpraesentiam, tum munera illa quibus nouellus Doctor et ab Illustrissimo Principe Dno.Wilhelmo Hassiae Landtgrauio et Ioanne Nordero Principis Consiliario suo socero publiceomnium in conspectu exornatus fuit.

Fol.40.a. lunii XIII. M. Henricus Orthius Callernius proponente Illustrissimo Principe ac dno.Domino Wilhelmo Hassiae Landtgrauio ac huius Academiae inspectore, approbantibusautem cum Superintendentibus tum Professoribus , quibus Illustrissimus Princeps ac dns.Dominus Philippus Senior Pater et Fundator scholae subscripsit, ad profitendain Theologiainet curandam Ephoriam Stipendiatorum in locum D. Vigandi Orthii Consanguinei sui piaememoriae vocatus, condicionem oblatam salario 170. florenorum suseepit.

Iunii XXII. Dns. Eckhardus Ellenbergius Hessohomburgensis Theses 25 de Arthritidepro iinpetrando gradu Doctoratus in publica disputatione, praesidente viro clarissimoD. Georgio Mario, defendit.

Iunii XXVII. Dns. Ioannes Fischerus Mundensis Iuris Licentiatus ac DicasteriiHassiaci Adsessor et Dns. Eckhardus Ellenbergius vno et eodem Actu Doctores, "niequidem in Medicina a D. Georgio Mario, illc vero in Iure a Dno. D. Ioanne Oldendorpioviris longo clarissimis, celebri tum Dominorum Consiliariorum ac Professorum, tumpropinquorum et amicorum suorum conspectu, magna cum laude huius Academiae, quaepaulo ante ruinam minari visa fuerat, renunciati et declarati sunt.

Deinde etiam, vt et de bonis Vniuersitatis aliquid post Exercitia ac reliqua ActaFol.40.b. dicatur, coepit quidem | Rector, vt et in priori suo Magistratu, diligenter cogitare deredimendis Redditibus frumentariis iam olim miniino oppignoratis, vt sie et voto Illustris-simi Principis responderetur et Academiae commodis hac annonae caritate meliusprospiceretur. Sed cum pecuniae redemptionis nerui deessent, fioreni mille nostraemonetae s-uasu et consilio Burchardi a Cram rroprineipis ad Lanuin et RhenhardiSchefferi Cancellarii virorum optime de Schola meritorum, consentiente quoque maioriparte Professorum, a Chunrado Buchsack vulgo cognominato Hesso Praetore Marpurgensimutui sumpti, ac ad redimenda frumenta ex Coenobiis Antonitarum Grunbergensium,Monialium Wirbergensium., et Nortshausianarum apud Cassellas oppignorata, cum maximoReddituum Vniuersitatis incremento collati sunt.

Redemptae enim his mille florenis LXXII. Malderae frumenti mensurae Grunbergensiset LXX. Quartalia (Vierteyl vocant) frumenti mensurae Cassellanae, centum sexaginta