74
ac Ebrcae linguae interpretis felicissimi ac Stipendiatorum huius patriae Ephori, immaturaquidem miserabilique morte Aprilis XXVIII. nobis praerepti, orationem omnibus numerisabsolutam habuit.
Fol.38.b. Maii VIII. Studiosus quidam loannes Faber Bleydenstadensis, quem cum quibusdamaliis studiosis per plateas Testudine Maii sexta sub primam faoetn obambulantem Auliciquidam, quibus nunquam aut raro ad m od um cum Literatis conuenit, hostiliter iusecutisunt, ac fugientem ad aedes suas per ostium querneum post se occlusum sphaemlatormentaria sceleratissime traieoerunt, miserrime, proh dolor, extinctus est.
Quae res postea longe aliter ad Principes Illustrissimos delata, atque gesta erat,adeo eorum animos exacerbauit, vt miselium quendam Studiosum ex caeteris captum etin custodiam Principis detrusum, satis illiberabiliter tractari rasserint, ac inuerecundaDelatorum inhiatione constricti, deinceps Studiosos omnes post Octauam in plateisdeprehensos politico Magistratui subiici, ac insolentiores Bombardis circuincursitantespoena Exotica, quam Strapedechordam vocant, affici voluerint.
Ad quae omnia etsi plaerique, de quibus tarnen et Professores et Studiosi sibi multapollicebantur, tacuerunt, neque Principem seniorein (deferbuerat eniin iam aliquanto iraPrincipis Wilhelmi) alias natura sui bonum et dementem, informarunt, sed ad omniaquaectinque primus impetus ac ira suaserant, assenserunt: Rector tarnen primum cumaliis, postea autem solus nihil quicquam intentatum reliquit, sed omnes occasionesFol.39.a. captauit, quo demum | et senioris Principis animus placari posset, neque id ea de. causa,vt cuiusquam petulantiac ac insolentiae patrocinaretur, sed potius Priuilegia, quibus haecAcademia cum aliis omnibus in toto imperio Romano gaudet, conseruaret, ac Studiosos,quorum nonnulli iam abierant, multi autem abitum parabant, non parua cum labe acpernicie huius Patriae, in officio retineret.
Dumque in id vnum incubuit, ne quid vel nimia timiditate praetennitteret, velimportunitate aut temeritate admitteret, tandem, Dno. Canccllario Rhenhardo Scheft'eroex Comitiis Augustanis reuerso, qui certe vna cum Dno. Proprincipe Burckhardo a Cramsese nobis hac in causa aequissimum praebuit ac fideliter adfuit (cuius nomine ab omniposteritate vterque celebrandus), effectum dedit, vt Princeps Illustrissimus semel atqueiterum iam ab bis iam ab aliis interpellatus, rem oinnem altius apud se expenderet, etsaluis Priuilegiis quae duriora videbantur clementer, etiam scripto, sub Illustrissimaesuae Celsitudinis sigillo nobis super hoc dato, mitigaret, ac se Academiae suae Patreinet Conseruatorem declararet.
Quod quidem scriptum statim atque a Domino Cancellario Schetfero Rector accepit,Fol.39.b. lunii IX, in quam vsque hoc negocium odiosum tractatum fuerat, | protinus et Professoreset Studiosos omnes conuocauit, cumque frequentcs spe summa melioris Status comparuissent,Illustrissimi Principis erga hanc suam Academiam mentem ac voluntatcm propensamoratione ad hoc instituta publice declarauit, et quinam Scholarum Priuilegiis veregaudere possint, luculenter exposuit. Adeo vt plaerique omnes Studiosi in hac facileacquieuerint, ac iam certiores facti de mente ac dementia Illustrissimi Principis erga se