IV
nam etsi magna eorum pars ex ipso albo originem duxit, haud pauca tarnen in-sunt aliunde deducta. Pleraque autem edicta, quae in Iiis excerptis exslant,inier eas tabulas publicas reperiuntur, quas a. 1848 Bruno Hildebrand, collegaquondam coniunctissimus, edidit. In quibus est illud, quo Philippus Landgraviusa. 1566 paullo ante mortem suam id poenae genus, quod Strape de Chorda dicitnomine ltalico slrappacorda s. strappa (strappata) di cor da deformato — Wippennostrates dicebant —, studiosis propler bombardarum s. sclopetorum abusum noctur-
num denuntiatum partim defendit partim mollire studuit Neque praeter-
miltenda sunt ea quae de adminislranda a delectis professoribus universitate d.XXII Iulii a. 1566 constituta ex istis Annalibus Hildebrand l. I. p. 94 sqq. divul-gavit. Edicta ab eo omissa bonorum administrationem et oeconomi officio maximespectant.
In scripta sunt Iiis quatuordecirn annis nomina duo millia nongenta septua-ginta quatuor, e quibus octoginta octo sunt paedagogicorum, quae Paedagogi-archa in album referenda dedit. (Cf. p. 90 not.)
Nomina ut recte redderentur, sedulo curavimus. Quodsi lionuulla receduntab ea forma, quae exstat in libro non eiusdem sed siinilis argumenti, quo nuperAdolfus Stölzel studiorum doctrinae apud Hassos notitiam auxit (Studirende derJahre 1368 bis 1600 aus dem Gebiete des späteren Kurfiirstenthums Hessen-Kassel. 1875. 8.), id neque illius viri neque nostrae neglegentiae, sed scribendirationi parum clarae, qua etiam illa aetate multi homines docti usi sunt, assi-gnandum erit.
Marburgi d. XI m. Augusti a. MDCCCLXXYII.