58
Fol.95.a.
(47.)
Iohannes Lersenerus Hessus Pontificii Caesareique Iuris et liberalium artium Doctor,Institutionuni Iustinianearum publicus interpres, et Dicasterii Ilessiaci assessor, a Cal.Ian. vsque ad Cal. Iulias, Anno post virginis partum 1547 reipub. literariae gubernaculatenuit. Quo moesto, lugubii et infausto tempore omnos bonae literae et Musae insummum discrimen veniebant, et bello grassante tantum non ex Germania tota in exiliumeiectae sunt. Praecipue uero Hessiae nostrae vndique hostes ingruebant. A meridieenim Comes Beurensis ex superiore Germania cum parte Caesarianarum copiarum descen-dens Comitatum Cattorum inuaserat, occupataque Francofordia Hessiae imminebat. Abortu ipse Caesar cum victore exercitu, post caesum captumque Illustriss. Principemelectorem, Io. Freder. Ducem Saxoniae, instabat. A septemtrione denique alius exercitusCaesarianus ad nos gradum affectabat, et ad Waldecensis coinitatus fines vsque accesserat.Quanquam igitur plena periculi essent omnia, atque iuuentus studiorum, quae ocium ettranquillitatem amant, propter bellorum tumultus obliuisceretur, Professores tarnenplaerique hoc inclytum Musarum domicilium non deseruerunt, remansitque saltem imagoGymnasii.
Sed et contagio miserrima in castris ex fame, siti, aestu, frigore et omnis gcneriscolluuie contracta per Germaniam serpsit quam latissime, et pectora atque cerebra humanaFol.95.b saeuissimo dolore | excruciauit. Pepercit autem haec pestis tenerae adolescentiae pariteratque decrepitae senectae. Robustae vero actatis et solidi vigoris liomineS quam plurimosabsumpsit.
Sub hoc semestri magistratu nomina sua scholae dederunt
Iohannes Porcius Neuldrchensis.
Augustinus Lucas Daurenensis.
Iacobus Furman Marpurgn.
Iosias Stingel Aldcndorfen.
Cyriacus ,
Georgius ' Saluelt Marpurgn.
Laurentius \
« Iohannes Kornman Aldendorfn.
Iohannes Coriarius Wetteranus.
Michael Buchsek.
Georgius Stein Langenschwalbachn.
Hartmannus Wolfius Fridbergn.
Iohannes Bald Witgensteinensis.
Hembrotus Schreineisen Gudesbergn.
Iohannes Markel Homburgn.
Hedericus Stegen Marpurgn.
Fridericus Stoer Kirchhainen.
eidibus Iunii.
pridie Cal. Iul.