:) I
liiemis siue ob alia incommoda castra mouere et sese per diuersas regiones diuidere suntcoacti. Ac ne nunc quidera desinunt inuicem minari atrocia.
Poito in hisce tumultibus Marpurgum non fuit a periculis belli prorsus immune.Primum enim ad diem Iulii XIII1 circiter horam V pomeridianam ingens metus omnesde improuiso oppresserat propter rumorem sparsam quod in proximas siluas frequens serecepisset hostium equitatus. Vnde et eines omnes mox arma induerunt. Sed paulopost compertum est rumorem fuisse vanum, atque ita tranquillitas iterum reddita.
Mense Septcmbri instantibus nundinis Francofordianis (quae ex anno nulla fuerunt)Fol. 93.b. terror longe maior nos inuasit. Neque abs re. Ex | inferiori Germania ad Rhenum propeMaguntiam aduenerat, ductore Comite a Buren, exercitus (vt ferebatur) sex milliumequitum, peditum vero quatuordecim millium, qui et iuuantibus quibusdam CanonicisMaguntinis traiecerat, vbi Illustriss. principis nostri ditioni vndique imminebat. Quofactum vt ciues non pauci fugerint, supellectilemque pretiosam ad loca munitiora trans-tulerint. Quorum exemplo etiam professores nonnulli similia attrectarunt, mox et studiosivniuersi fere pari modo existimarunt se dcbere sibi consulere. Tandem vero nostri quampossunt nuinerosissimum militem subito conscribunt, ac delectu habito oetodeeim feremillium eis Francofortum hosti fortiter occurrunt. Sed is mox in Franconiam se conuertit,qua spes erat ad Carolum (iam propemodum periclitantcm) perueniri posse. Hoc nuntioaeeepto, atque exaetis feriis nundinalibus, redierunt ad nos breui aliquot studiosi. Nosautem nullum laborem praetermisimüs, quem ad instaurandam scliolam conducere arbi-trabamur. Literis enim quoquouersum missis plurimos reuocauimus, Dn. Professores addenuo doccndum excitauimus, ipsi alternis diebus bis et summa cum diligentia praelegimus,exercitationes disputatorias reduximus. Quid multis opus est? Deprehendimus tandemFol.94 .ii. non minorem fuisse numerum studiosorum cum | Magistratuni essemus deposituri, atquefuerunt cum primum Reipbl. literariae praeficeremur. Quam ob rem Deo agimus gratias,rogantes dignetur scliolam suam Marpurgenseni Semper tueri, atque augustiorem indiesreddere.
Mensis Decembris initio reuersus est e castris Illustriss. Princeps noster PhilippusLantgravius, sequentibus mox etiam copiis.
Non ita diu post Comes N. a Büren cum octo fortasse millibus peditum, mille etquingentis equitibus iterum eadem via qua ante paueos menses ierat, descendebat, ceuinferiorem Germaniam repetiturus. Sed enim Rheno factus propinquus in Illustriss. Principisnostri ditionem Gerauensem, seu superiorem Cattorum Comitatum, irrupit, statimqueoppidula aliquot, in quibus Darmstadt, occupauit. Re cognita Illustriss. Princeps nosterdenuo recensens copias magno animo parat suos ab hostili iniuria defendere. Deus Opt.Max. bene vertat.
Ad diem XXX Decembris (quo et promotio habita est) renuntiabatur Francofortum,hoste nondum conspecto, sese dedidisse.
Fol 9-l.b.
8