1244.
187
fluxus eondicionis humane statum euertit et exstinguit memorie, que geruntur in tem-pore , stili solent testimonio perennari, ne labilitatis simul et obliuionis res geste in-cidant jacturam. Nouerit ergo presens etas, sciat et omnis posteritas, quod, cum nosin predio Vernbach burgum seu ciuitatem exstruere cogitassemus, saluti et commodohominum ibidem locandorum consulere volentes, vt in diuinis officiis eisdem populisprouideretur, operam dedimus efficacem, fundum enim ecclesie construende aptum etemnnitati ac sacerdotis mansioni sufficientem jure perpetuo tradidimus ecclesie deHerzogenwiler, que est matrix ecclesie nouelle de Vernbah edificande, insuper nominedotis 20 jugera terre et duos bomines, Bertoldum videlicet de Vernbach et Adelheidini,de Kvrna tradidimus. Vnum lumen ecclesie in Vernbach ministretur. In qua vide-licet ecclesia de Vernbach ac clecimis ac dote eins ac residentia sacerdotis nichil nosomnino juris habere protestamur, jus patronatus, jus etiam aduocatie, uel cuiuscum-que jurisdictionis potestatem totaliter in sepedicta ecclesia de Vernbach abdicantes,quam ecclesie de Herzogenwiler filiali subiectione libere adtinere profitemur. Et quia,saluo in omnibus jure matricis ecclesie, capellam hanc fundari volumus, illud conmemo-randum et huic scripto duximus inserendum, quod sepultura et sollempnis baptismus,qui in pascha et pentecosten dari solet, in ecclesia de Vernbach non celebrabitur, niside licentia Constantiensis episcopi et consensv abbatis de Salem et voluntate plebanide Herzogenwiler, qui pro tempore fuerint, predicta sacramenta in posterum poteruntobtinere. Vt autem, que pretaxata sunt, inconuulsa perpetuo permaneant, presentempaginam sigillorum nostrorum et domni H. Constantiensis episcopi 2 ) et abbatis de Salemapensione duximus roborandam.
Acta sunt hec aput ciuitatem Friburc, anno gratie 1244. indictionis secunde,proxima 5. feria ante purificationem beate uirginis, presentibus testibus subscriptis:domno B. videlicet plebano de Friburc, domno L. plebano de Hugelnhein, H. plebanode Ruti, C. plebano de Grvningen, Ber. vicario de Heindingen, B. celerario de Salem,Wernhero celerario de Tennibach, H. milite de Veithein, H. pincerna de Celle, Lvde-uuico de Munzingen ciue in Friburc, domino Fazzario ciue de Friburc, domino H.Snewelino, domino C. Snewelino, ßüdolfo de Bondorf, Heinrico de Wilarsbach, Johannede Bondorf et aliis quam pluribus probis et honestis.
Mit 3 Siegeln, wovon Nr. 2 hier abgebildet: 1) des Bischofs Heinrich von Constanz, 2) der Grafen Kofirad
und Heinrich in Freiburg s ), 3) des Abtes von Salem.Nach dem von Dambacher in Mone's Zeitschr. IX. 253 gegebenen, auf dem Or. in Karlsruhe beruhenden Drucke.Ein weniger genauer, weil dem Salemer Copialbuche entnommener Druck in der genannten Zeitschrift, III, 470.
■ -
■
24'
I H