Druckschrift 
1 (1877) Quellen zur Geschichte der Grafen von Achalm, Urach und Fürstenberg bis zum Jahre 1299
Entstehung
Seite
180
Einzelbild herunterladen
 

"

ü

180

1239.

ciati nostri temptabant ab hominibus illis accipere sicut et ab aliis censum, qui uul-gariter stamlosi uocatur, illi e conuerso dicebant, liberos se esse debere semperquefuisse a tali census pensione, eo quod ex donatione nobilis uiri Cünradi quondam ad-uocati de Swarzenberc arbor tercia nemoris de Wilare eidem predio attineret, nanicum prefatis prediis terciam partem predicti nemoris eundem C. monasterio de Salemiamdudum contradidisse asseuerabant. Igitur pro lite dirimenda dies est statuta. . Eidiei cum uenerabilis Eberhardus abbas egritudine obstante interesse non potuisset,missi sunt ex parte eius et conuentus sui Ülricus cellerarius et Fridericus monachus,nobiscum super predicto negocio placitaturi. Qui die prefixa uenientes ad nos incastrum Sindelstain ex ore abbatis atque totius conuentus asserebant, terciam partemprefati nemoris a memorato Cunrado recolencle memorie cum predictis prediis suomonasterio olim uerbis expressis traditam fuisse, et super eadem donatione testes ad-huc superstites fide dignos et omni exceptione maiores se exhibituros astruebant. Scilicetet ipsum abbatem et seniores domus sue, si necesse foret, super eadem tradicione iureiurando fidem facturos pollicebantur. Illud quoque sue assereioni argumentum adie-cerunt, quod, cum tercia pars uille, que Herzogenwilare 4 ) dicitur, tarn in pratis quamagris, preter dotem et ecclessiam, suo attineret monasterio, consequens esse debereetiam terciam partem nemoris eidem uille attinentis suo debere attinere monasterio.Auditis igitur predictis racionibus et maxime cum sub duce Bertholdo 5 ) talis censusab hominibus illis non exigeretur, verishnilis uisa est nobis assertio partis illorum.Cum igitur prvdentiores et secretiores consiliarii nostri ac filiorum nostrorum nobiscumibidem fuissent, quos ob alias quasdam grauiores causas nobiscum adduximus, com-municato eorundem consilio, homines monasterii de Salem a prefata census exactioneiussimus liberos dimitti, sicut ratio uisa est postulasse. Siquidem ex eorum liberationeseruitium, quod de nemore illo nobis exhibetur, in nullo minuitur, et uice uersa, sicensum illum darent, nostrum seruitium non augetur. Cum ergo ex gracia et per*missione nostra multe uille, que plurima habent plaustra, nemus illud secent, que cen-sum nobis soluunt et monasterio de Salem nullum, racioni ac iuri consentaneum uide-batur, ut saltem pauca hominum suorum plaustra racione tercie sue partis sine censusepedictum nemus secarent. Ob reuerentiam itaque uenerabilis abbatis suique mona-sterii, suadentibus consiliariis nostris precepimus, homines illos ab omni infestationeimmunes dimitti, et, omni lege et modo, quo secant nostri, secent et illi. Deniquecum nnntiis ad nos missis in hanc secandi formam conuenimus, ut tarn nostri quamipsorum homines secent, quicquid eis necessarium fuerit tarn ad conburendum quamedificandum. Edificia autem extraneis uendere non debent, sed mutuo sibi inuicemtarn nostri quam ipsorum homines aliquod edificii genus sibi uendere potuerint. Ho-

1

S9 I I

SkrtP