1220.
101
omnibus tarn presentibus quam futuris geste rei noticiam. Cum sciamus, omnipotentisdei prouidentia celestia simul et terrena moderari et nihil sub sole aliquatenus possesubsistere, nisi diligeuti cura ipsius gubernetur, idcirco nos beneficiorum ipsius non") in-memores nee ingrati et, si condigne non possumus, ei tarnen pro posse respondere paratisumus. Sciant ergo universi generaliter et dilecti ciues dileete ciuitatis nostre Pribvrcspecialiter, quod, cum Chonradus bone recordationis, qui dicebatur Groze, et uxor ipsiusHiltrudis diuina inspiratione indueti curtim suam et molendinum quoddam extra murosciuitatis cum omnibus pertinentiis suis, id est agris, pratis, uineis , eultis et incultis,domui de Tennibach in presentia ciuium multorum, quorum nomina subscripta sunt,pro salute animarum suarum libere et absolute seeundum libertatem, qua eadem ciuitasab illustribus dueibus Zaringie, progenitoribus uxoris mee, domine Agnetis comitisse,cuius ego iure matrimonialis consortii aduocatus existo, ab antiquo fundata esse dinos-citur, contulerint, nos quoque eandem donationem ratam et gratam habemus. Pretereacuiusdam aque deduetionem, per cuius beneficium agri predicte curtis irrigantur, cuiusaque usum idem C. de manu ducis Bertholdi feodaliter habebat, cuius etiam aque pro-prietas hereditario iure mediante iamdieta coniuge mea ad nos etiam deuoluta , quamcomes Egino filius noster ad laudem et gloriam et honorem gloriose dei genitricissemperque uirginis Marie domino abbati Chönrado et monasterio supradicto ze rehtemherbelehen concessit in perpetuum possidendam, pro solido Brisgaudiensium annuatimexinde persoluendo, nos quoque eadem ratione indueti pro salute anime nostre con-cessionem usus eiusdem aque a filio nostro faetam approbamus et iamdicto cenobioconfirmamus. Vt autem hec donatio et concessio firma perseueret et stabilis perma-neat, hanc presentem paginam sigilli nostri appensione roboramus.
Acta sunt'hec anno incarnationis domini 1220. 6. idus Augusti, indictione 8.Testes huius rei sunt: dominus Eberhardus abbas de Salem, Bertholdus minor filiusmeus, Heinricus cellerarius de Tennibach, Gotfridus marschalchus et frater ipsius Wern-herus de Stuphen, Chonradus Sneuvvelinus scultetus, Hvgo de Tvselingen, AlbertusChozzo, Johannes monetarius, Friclericus Beischarius et fratres eius, Reinbotto de Offe-manningen et Albertus de Chrozzingen et fratres sui, Heinricas Vazzare, Albertus deArra, Heinricus Lucheli et alii quam plures.
Das Siegel ist abgegangen.Nach dem Druck in Schöpflins Hist. Zar. Bad. V, 160 unter Berücksichtigung der Verbesserungen,die Dambacher in Mone's Zeitschrift IX, 233 nach dem in Karlsruhe befindlichen Orig. gegeben hat.
a) Schöpflin: nisi.
m
B
aSäl