Druckschrift 
1 (1877) Quellen zur Geschichte der Grafen von Achalm, Urach und Fürstenberg bis zum Jahre 1299
Entstehung
Seite
13
Einzelbild herunterladen
 

c. 1040-1100.

13

terram et unurn mansurn et unum molendinum et ius totum eiusdem vici legitimumac duo nemora, quorum ista sunt vocabula: Stubichahe atque Kachunrain. Omniaigitur, quae ad Niuwinhusin aut Choleberc donavit, cum universis ad se pertinentibussive in agris, vineis, pratis, nemoribus, pascuis, aquis aquarumque decursibus omniquegraminea seu saltuosa superficie 60 mansi possunt esse, sicut diligentissimis inquisi-tionibus a nobis investigata sunt, exceptis bis, quae vel emptionibus in ius nostrumvenerunt vel quae clientes eius postmodum in eodem loco superaddiderunt, quae posta nobis commemoranda in suis loeis erunt. Ex his adhuc nonnulla fuerant infructuosamaximeque super montem posita, verum postquam servi Dei hoc in loco convaluerunt,arbores infecundas succidere, spineta extirpare coeperunt et silvaticam tellurem reddi-derunt terram fructiferam et edificaveruut domos et quaeque habitacula humanis babi-tationibus oportuna et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et Dominus bene-dixit eis et multiplicati sunt nimis. Extruxerunt sibi piscinam aquae ductus, conse-verunt ligna pomifera multigenarum arborum, excoluerunt bortos in silva lignorumgerminantium, aecclesiam quoque inibi fundaverunt, quam in honorem duodecim apo-stolorum dedicare decreverunt, ad quorum numerum 12 carradas vini omni labore suoexpenso vix se accepturos speraverunt. Set Deus louge aliter, quam sperassent, previdit,cum et aecclesiam in honore sancti Michahelis archangeli et sancti Nycholai episcopisanctique Benedicti confessoris cledicari voluit et mensuram vini, quam prediximus,incredibiliter contra spem omnium multiplicavit. Nam aliquando 30, nonnunquam 40vel 50 carradas vini profert ubertas memorati loci, de quibus tres parciuntur decimae,prima parrochianis clericis, secunda ad solatium fratrum barbatorum, qui ad excolen-dam vineam 12 vel eo amplius cum duobus aut tribus monachis illuc deputati sunt,tercia loci nostri elemosinario ad sustentaculum pauperum et peregrinorum. Preterhoc, quod singulis annis de Choleberc magis pro caritate quam ex debito de optimisfrugibus terrae nobis impenditur a fratribus, inferuntur nobis de Niuwinhusin interdumamplius quam ducenti modii purissimi tritici.

Isdem Couno comes dedit nobis in pago, qui Durigouwe nuncupatur, iuxta Wul-velingin castellum suum unam parrochialem aecclesiam ex integro in villa Boucb cogno-minata cum omni iure aecclesiastico et unam salicam terram maximamque partemeiusdem villae cum omnibus appendiciis suis, universa scilicet, quae ibi habebat in edi-ficiis, agris arativis vel inarativis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus et inomnibus usibus plus quam 20 mansos.

In eodem pago tradidit huic novellae plantationis congregatiunculae quartampartem villae Dietinchovin appellatae et unam salicam terram et quartam partemeiusdem loci aecclesiae, quartam nihilominus .piscinae partem in piscoso flumine Lin-

H

I m '

m m

£m$m

s ü 's-

\ \'.

'

m

^'Vf

m