372
ANHANG
N
alienigenae arbitrium administrari visa sit civitas nostra, tanquam omnipenitus domestico destituta consilio et oblita nobilitatis atque ingenui-tatis suae. Naturale opinor et rationi consentaneum, ut consultissimusquisque civis, et qui ab adolescentia sua ad provectam usque aetatem,postquam ad capescendam rempublicam se contulit, in ea gubernandadiutissime versatus sit, melius ac prudentius mundana exequaturuegotia, quam qui semel relicto saeculo ad divina tantum contemplandavocatus est. Non enim bene possumus, iuxta evangelicam vocem, duo-bus domin is servir e 47 . Nihil tarnen inconsulto Fratre per annosaliquot a noslris actum est. Unico ipsius verbo tanquam coelesti oraculonimio certe plus quam expedierit nobis, semper credidimus, quoniamnon propior, sed longe remotior est nostra salus, quam cum minimecredebamus. Nam qui nostrae huius credulitatis fruclus insequu-tüs nos fuerit, vides. Ademisse nobis mentem Deum existimares,si quottidianis nostris congressibus et colloquiis interesses, discordiisdomesticis, Fratris istius gratia in immensum auctis. Horret animusdicere. Vix familiam apud nos concordem invenias, dissentiente a filiopatre, ab uxore marito, socru a nuru sua, ut tanquam divisus sitChristus, audire videaris: Ego quidem sum Pauli, ego autemApollo, ego vero Cephae 48 .
Petrus. Compatior vobis plurimum in tanto reipublicae discrimine.Reiecto dominationis iugo maluistis Uli obtemperare et ab illo penderenon recusatis, qui non solum decreta civilia, verum etiam pontiflcumscita contemnit, ut non iam reges regere, sed regi potius ad unius nutumabsque contradictione noscamini. Dolenda sane veslra conditio.
Civis. Immo et tibi et tui similibus, qui compatiuntur nobis, de-ploranda. Habemus domicilium venustissimum, urbem praeclarissimam,regionem amoenitate insignem, et quae haud iniuria nobis referatparadisum Domini. Bene sedentes, vereor, ne male cogitare ad Fratrissuggestionem iampridem coeperimus, ut diu (quod absit) sedendumnobis non sit, nisi resipuerimus. Quamdiu de nobis dicere licuit ,B :Ecce quam bonum et quam iocundum habitaref rat es in unum, frementibus undique bellis, stetit Florenlina res.Quimimmo per viros ac cives probos est aucta et magnis opibusconflrmata. A fructu frumenti vini et olei mulliplicatiin pace in idipsum dormivimus et requievimu s 50 .
Petrus. Cavendum iccirco quam enixissime, ne cum diutissimeflorueritis, uno foelicitati veslrae invidenle conruatis. Scitum estillud sapientis elogium: Concordia parvae res crescunt,discordia maximae dillabuntu r 51 . Et profecto sie est. Nonest enim seeundum hominis rationem discordia et dissensio. Alumnaunitatis et pacis, si sedueta in partes fuerit, inimicis si qui fuerint,laetitiam, et sibi aliquando interilum paritura est. Omne enimreg n um in se ipsum divisum desolabitur et domussupra domum cadet 52 . Avertat Dominus et pius et misericors,ne fiat istud. Et initia haec pullulantis odii ac zizaniorum semina prius-quam exerescant et altas radices mittan t 53 , e cordibus omnium